Anselmus Cantuariensis: De Veritate
Register:
Praefatio | Capitulum I | Capitulum II | Capitulum III | Capitulum IV | Capitulum V | Capitulum VI | Capitulum VII | Capitulum VIII | Capitulum IX | Capitulum X | Capitulum XI | Capitulum XII |
PRAEFATIO
Tres tractatus pertinentes ad studium sacrae scripturae quondam feci diversis temporibus, consimiles in hoc, quia facti sunt per interrogationem et responsionem, et persona interrogantis nomine notatur discipuli, respondentis vero nomine magistri. Quartum enim, quem simili modo edidi, non inutilem, ut puto, introducendis ad dialecticam, cuius initium est De grammatico: quoniam ad diversum ab his tribus studium pertinet, istis nolo conumerare.
Unus horum trium est De veritate: quid scilicet sit veritas, et in quibus rebus soleat dici; et quid sit iustitia. Alius vero De libertate arbitrii: quid sit, et utrum eam semper habeat homo, et quot sint eius diversitates in habendo vel non habendo rectitudinem voluntatis, ad quam servandam est data creaturae rationali. In quo naturalem tantum fortitudinem voluntatis ad servandam acceptam rectitudinem, non quomodo necessarium ad hoc ipsum illi sit, ut gratia subsequatur, ostendi. Tertius autem est de quaestione, qua quaeritur, quid peccavit diabolus, quia non stetit in veritate (Joh 8,44), cum Deus non dederit ei perseverantiam, quam nisi eo dante habere non potuit; quoniam si Deus dedisset, ille habuisset, sicut boni angeli illam habuerunt, quia Deus illis dedit. Quem tractatum, quamvis ibi de confirmatione bonorum angelorum dixerim, De casu diaboli titulavi: quoniam illud contingens fuit, quod dixi de bonis angelis, quod autem scripsi de malis, ex proposito fuit quaestionis.
Qui videlicet tractatus quamvis nulla continuatione dictaminis cohaereant, materia tamen eorum et similitudo disputationis exigit, ut simul eo, quo illos commemoravi, ordine conscribantur. Licet itaque a quibusdam festinantibus alio sint ordine transcripti, antequam perfecti essent, sic tamen eos, ut hic posui, volo ordinari.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM I
Quod veritas non habeat principium vel finem
DISCIPULUS: Quoniam Deum veritatem esse credimus (Joh 14,6), et veritatem in multis aliis dicimus esse, vellem scire, an ubicumque veritas dicitur, Deum eam esse fateri debeamus. Nam tu quoque in Monologio tuo per veritatem orationis probas summam veritatem non habere principium vel finem, dicens:
"Cogitet qui potest, quando incepit aut quando non fuit hoc verum: scilicet quia futurum erat aliquid; aut quando desinet et non erit hoc verum: videlicet quia praeteritum erit aliquid. Quodsi neutrum horum cogitari potest, et utrumque hoc verum sine veritate esse non potest.- impossibile est vel cogitare quod veritas principium aut finem habeat.
Denique si veritas habuit principium aut habebit finem: antequam ipsa inciperet, verum erat tunc quia non erat veritas; et postquam finita erit, verum erit tunc quia non erit veritas. Atqui verum non potest esse sine veritate. Erat igitur veritas, antequam esset veritas; et erit veritas, postquam finita erit veritas; quod inconvenientissimum est. Sive igitur dicatur veritas habere, sive intelligatur non habere principium vel finem: nullo claudi potest veritas principio vel fine".
Haec tu in Monologio tuo. Quapropter veritatis definitionem a te discere exspecto.
MAGISTER: Non memini me invenisse definitionem veritatis; sed si vis quaeramus per rerum diversitates, in quibus veritatem dicimus esse, quid sit veritas.
DISCIPULUS: Si aliud non potero, vel audiendo adiuvabo.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM II
De significationis veritate et de duabus veritatibus enuntiationis
MAGISTER: Quaeramus ergo primum, quid sit veritas in enuntiatione, quoniam hanc saepius dicimus veram vel falsam.
DISCIPULUS Quaere tu, et quidquid inveneris ego servabo.
MAGISTER: Quando est enuntiatio vera?
DISCIPULUS: Quando est quod enuntiat, sive affirmando sive negando. Dico enim quod enuntiat, etiam quando negat esse quod non est; quia sic enuntiat quemadmodum res est.
MAGISTER: An ergo tibi videtur quod res enuntiata sit veritas enuntiationis?
DISCIPULUS: Non.
MAGISTER: Quare?
DISCIPULUS: Quia nihil est verum nisi participando veritatem; et ideo veri veritas in ipso vero est, res vero enuntiata non est in enuntiatione vera. Unde non eius veritas, sed causa veritatis eius dicenda est. Quapropter non nisi in ipsa oratione quaerenda mihi videtur eius veritas.
MAGISTER: Vide ergo, an ipsa oratio aut eius significatio aut aliquid eorum, quae sunt in definitione enuntiationis, sit quod quaeris.
DISCIPULUS: Non puto.
MAGISTER: Quare?
DISCIPULUS: Quia si hoc esset, semper esset vera, quoniam eadem manent omnia, quae sunt in enuntiationis definitione, et cum est quod enuntiat, et cum non est. Eadem enim est oratio et eadem significatio et cetera similiter.
MAGISTER: Quid igitur tibi videtur ibi veritas?
DISCIPULUS: Nihil aliud scio nisi quia, cum significat esse quod est, tunc est in ea veritas et est vera.
MAGISTER: Ad quid facta est affirmatio?
DISCIPULUS: Ad significandum esse quod est.
MAGISTER: Hoc ergo debet.
DISCIPULUS: Certum est.
MAGISTER: Cum ergo significat esse quod est, significat quod debet.
DISCIPULUS: Palam est.
MAGISTER: At cum significat quod debet, recte significat.
DISCIPULUS: Ita est.
MAGISTER: Cum autem recte significat, recta est significatio.
DISCIPULUS: Non est dubium.
MAGISTER: Cum ergo significat esse quod est, recta est significatio.
DISCIPULUS: Ita sequitur.
MAGISTER: Item cum significat esse quod est, vera est significatio.
DISCIPULUS: Vere et recta et vera est, cum significat esse quod est.
MAGISTER: Idem igitur est illi et rectam et veram esse, id est significare esse quod est.
DISCIPULUS: Vere idem.
MAGISTER: Ergo non est illi aliud veritas quam rectitudo.
DISCIPULUS: Aperte nunc video veritatem hanc esse rectitudinem.
MAGISTER: Similiter est, cum enuntiatio significat non esse quod non est.
DISCIPULUS: Video quod dicis. Sed doce me quid respondere possim, si quis dicat quia, etiam cum oratio significat esse quod non est, significat quod debet. Pariter namque accepit significare esse, et quod est et quod non est. Nam si non accepisset significare esse etiam quod non est, non id significaret. Quare etiam cum significat esse quod non est, significat quod debet. At si quod debet significando, recta et vera est, sicut ostendisti: vera est oratio, etiam cum enuntiat esse quod non est.
MAGISTER: Vera quidem non solet dici, cum significat esse quod non est; veritatem tamen et rectitudinem habet, quia facit quod debet. Sed cum significat esse quod est, dupliciter facit quod debet; quoniam significat et quod accepit significare, et ad quod facta est. Sed secundum hanc rectitudinem et veritatem, qua significat esse quod est, usu recta et vera dicitur enuntiatio; non secundum illam, qua significat esse etiam quod non est. Plus enim debet propter quod accepit significationem, quam propter quod non accepit. Non enim accepit significare esse rem, cum non est, vel non esse, cum est, nisi quia non potuit illi dari tunc solummodo significare esse, quando est, vel non esse, quando non est.
Alia igitur est rectitudo et veritas enuntiationis, quia significat ad quod significandum facta est; alia vero, quia significat quod accepit significare. Quippe ista immutabilis est ipsi orationi, illa vero mutabilis. Hanc namque semper habet, illam vero non semper. Istam enim naturaliter habet, illam vero accidentaliter et secundum usum. Nam cum dico: ,dies est', ad significandum esse quod est, recte utor huius orationis significatione, quia ad hoc facta est; et ideo tunc recte dicatur significare. Cum vero eadem oratione significo esse quod non est, non ea recte utor, quia non ad hoc facta est; et idcirco non recta tunc eius significatio dicatur. Quamvis in quibusdam enuntiationibus inseparabiles sint istae duae rectitudines seu veritatem; ut cum dicimus: ,homo animal est', aut: ,homo lapis non est'. Semper enim haec affirmatio significat esse quod est, et haec negatio non esse quod non est; nec illa possumus uti ad significandum esse quod non est - semper enim homo animal est -, nec ista ad significandum non esse quod est, quia homo numquam lapis est.
De illa igitur veritate, quam habet oratio secundum quod aliquis ea recte utitur, incepimus quaerere, quoniam secundum hanc veram eam iudicat usus communis locutionis. De illa autem veritate, quam non-habere non potest, postea dicemus.
DISCIPULUS: Redi igitur ad id quod incepisti, quoniam sufficienter mihi inter duas veritates orationis discrevisti; si tamen aliquam eam veritatem ostenderis habere, cum mentitur, sicut dicis.
MAGISTER: De veritate significationis, de qua incepimus, interim ista sufficiant. Eadem enim ratio veritatis, quam in propositione vocis perspeximus, consideranda est in omnibus signis, quae fiunt ad significandum aliquid esse vel non esse, ut sunt scripturae vel loquela digitorum.
DISCIPULUS: Ergo transi ad alia.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM III
De opinionis veritate
MAGISTER: Cogitationem quoque dicimus veram, cum est, quod aut ratione aut aliquo modo putamus esse; et falsam, cum non est.
DISCIPULUS: Ita habet usus.
MAGISTER: Quid ergo tibi videtur veritas in cogitatione?
DISCIPULUS: Secundum rationem, quam de propositione vidimus, nihil rectius dicatur veritas cogitationis quam rectitudo eius. Ad hoc namque nobis datum est posse cogitare esse vel non esse aliquis, ut cogitemus esse quod est, et non esse quod non est. Quapropter qui putat esse quod est, putat quod debet, atque ideo recta est cogitatio. Si ergo vera est et recta cogitatio non ob aliud quam, quia putamus esse quod est, aut non esse quod est: non est aliud eius veritas quam rectitudo.
MAGISTER: Recte consideras.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM IV
De voluntatis veritate
Sed et in voluntate dicit veritas ipsa veritatem esse, cum dicit diabolum non stetisse in veritate (Joh 8,44). Non enim erat in veritate neque deseruit veritatem nisi in voluntate.
DISCIPULUS: Ita credo. Si enim semper voluisset quod debuit, numquam peccasset, qui non nisi peccando veritatem deseruit.
MAGISTER: Dic ergo quid ibi intelligas veritatem.
DISCIPULUS: Non nisi rectitudinem. Nam si, quamdiu voluit quod debuit, ad quod scilicet voluntatem acceperat, in rectitudine et in veritate fuit, et cum voluit quod non debuit, rectitudinem et veritatem deseruit: non aliud ibi potest intelligi veritas quam rectitudo, quoniam sive veritas sive rectitudo non aliud in eius voluntate fuit quam velle quod debuit.
MAGISTER: Bene intelligis.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM V
De actionis naturalis et non naturalis veritate
Verum in actione quoque nihilominus veritas credenda est, sicut Dominus dicit, quia qui male agit, odit lucem; et: qui facit veritatem, venit ad lucem. (Joh 3,20)
DISCIPULUS: Video quod dicis.
MAGISTER: Considera igitur quid ibi sit veritas, si potes.
DISCIPULUS: Ni fallor, eadem ratione, qua supra veritatem in aliis cognovimus, in actione quoque contemplanda est.
MAGISTER: Ita est. Nam si male agere et veritatem facere opposita sunt, sicut ostendit Dominus, cum dicit: qui male agit, odit lucem, et: qui facit veritatem, venit ad lucem: idem est veritatem facere quod est bene facere. Bene namque facere ad male facere contrarium est. Quapropter si veritatem facere et bene facere idem sunt in oppositione, non sunt diverse in significatione. Sed sententia est omnium quia, qui facit quod debet, bene facit et rectitudinem facit. Unde sequitur quia rectitudinem facere est facere veritatem. Constat namque facere veritatem esse bene facere, et bene facere esse rectitudinem facere. Quare nihil apertius quam veritatem actionis esse rectitudinem.
DISCIPULUS: In nullo video titubare considerationem tuam.
MAGISTER: Inspice, an omnis actio, quae facit quod debet, veritatem facere convenienter dicatur. Est quippe actio rationalis, ut dare eleemosynam; et est irrationalis actio, ut actio ignis, qui calefacit. Vide ergo, an convenienter dicamus ignem facere veritatem.
DISCIPULUS: Si ignis ab eo, a quo habet esse, accepit calefacere: cum calefacit, facit quod debet. Igitur non video, quae inconvenientla sit ignem facere veritatem et rectitudinem, cum facit quod debet.
MAGISTER: Mihi quoque non aliter videtur. Unde animadverti potest rectitudinem seu veritatem actionis aliam esse necessariam, aliam non necessariam. Ex necessitate namque ignis facit rectitudinem et veritatem, cum calefacit; et non ex necessitate facit homo rectitudinem et veritatem, cum bene facit.
Facere autem non solum pro eo, quod proprie dicatur facere, sed pro omni verbo Dominus voluit intelligere, cum dixit, quoniam qui facit veritatem, venit ad lucem (Joh 8,44). Non enim separat illum ab hac veritate sive luce, qui patitur persecutionem propter iustitiam (Mt 5,10); aut qui est, quando et ubi debet esse; aut qui stat vel sedet, quando debet; et similia. Nullus namque dicit tales non bene facere. Et cum apostolus dicit quia recipiet unusquisque prout gessit (2 Kor 5,10), intelligendum ibi est quidquid solemus dicere bene facere vel male facere.
DISCIPULUS: Usus quoque communis locutionis hoc habet, ut et pati et multa alia dicat facere, quae non sunt facere. Quare rectam quoque voluntatem, de cuius veritate ante veritatem actionis supra contemplati sumus, inter rectas actiones, ni fallor, cumputare possumus.
MAGISTER: Non falleris. Nam qui vult quod debet, recte et bene facere dicatur, nec ab iis, qui veritatem faciunt (Joh 3,20f), excluditur. Sed quoniam de veritate investigando illam loquimur, et Dominus de illa veritate, quae in voluntate est, specialiter dicere videtur, cum dicit de diabolo quia in veritate non stetit (Joh 8,44): ideo separatim, quid in voluntate veritas esset, considerare volui.
DISCIPULUS: Placet mihi ita factum esse.
MAGISTER: Cum ergo constet actionis veritatem aliam esse naturalem, aliam non naturalem: sub naturali ponenda est illa veritas orationis, quam supra vidimus ab illa non posse separari. Sicut enim ignis, cum calefacit, veritatem facit, quia ab eo accepit, a quo habet esse: ita et haec oratio, scilicet dies est, veritatem facit, cum significat diem esse, sive dies sit sive non sit; quoniam hoc naturaliter accepit facere.
DISCIPULUS: Nunc primum video in falsa oratione veritatem.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM VI
De sensuum veritate
MAGISTER: Putasne nos praeter summam veritatem omnes sedes invenisse veritatis?
DISCIPULUS: Reminiscor nunc cuiusdam veritatis, quam in his, de quibus tractasti, non invenio.
MAGISTER: Quae est illa?
DISCIPULUS: Est quidem in sensibus corporis veritas, sed non semper. Nam fallunt nos aliquando. Nam cum video aliquando per medium vitrum aliquid, fallit me visus, quia aliquando renuntiat mihi corpus, quod video ultra vitrum, eiusdem esse coloris, cuius est et vitrum, cum alterius sit coloris; aliquando vero facit me putare vitrum habere colorem rei, quam ultra video, cum non habeat. Multa sunt alia, in quibus visus et alii sensus fallunt.
MAGISTER: Non mihi videtur haec veritas vel falsitas in sensibus esse, sed in opinione. Ipse namque sensus interior se fallit, non illi mentitur exterior. Quod aliquando facile cognoscitur, aliquando difficile. Cum enim puer timet sculptum draconem aperto ore, facile cognoscitur quia non hoc facit visus, qui nihil aliud puero renuntiat quam senibus, sed puerilis sensus interior, qui nondum bene scit discernere inter rem et rei similitudinem. Tale est, cum videntes hominem alicui similem putamus illum esse, cui similis est; aut cum audiens quis non hominis vocem putat esse vocem hominis. Nam et hoc facit sensus interior.
Quod autem dicis de vitro, ideo est, quia cum visus transit per corpus aliquod aerii coloris, non aliter impeditur assumere similitudinem coloris, quem ultra videt, quam cum transit per aera; nisi inquantum illud corpus, quod transit, spissius aut obscurius est aere. Ut cum transit per vitrum sui coloris, id est, cui nullus alius admixtus est color; aut per purissimam aquam aut per crystallum aut per aliquid similem habens colorem. Cum vero transit idem visus per alium colorem, ut per vitrum non sui coloris, sed cui alius color est additus: ipsum colorem, qui prius occurrit, accipit. Quapropter quoniam post unum acceptum colorem, secundum quod illo affectus est, alium quicumque occurrat aut nullatenus aut minus integre suscipit: ideo illum, quem prius cepit, aut solum aut cum eo, qui post occurrit, renuntiat. Si enim visus quantum capax est coloris, tantum afficitur priori colore, non potest alium simul sentire colorem. Si autem minus quam colorem sentire possit, priori afficitur, potest alium sentire. Ut si transit per aliquod corpus, velut per vitrum, quod ita sit perfecte rubicundum, ut omnino ipse visus afficiatur eius rubore, nequit diverso simul affici colore. Si autem non tam perfectum invenit ruborem, qui prior occurrit, quantum coloris capax est: quasi nondum plenus adhuc alium valet assumere colorem, inquantum eius capacitas priori colore non est satiata. Qui ergo hoc nescit, putat visum renuntiare, quia omnia, quae post prius assumptum colorem sentit, aut omnino aut aliquatenus eiusdem sint coloris. Unde contingit, ut sensus interior culpam suam imputet sensui exteriori.
Similiter cum fustis integer, cuius pars est intra aquam et pars extra, putatur fractus; aut cum putamus quod visus noster vultus nostros inveniat in speculo; et cum multa alia nobis aliter videntur visus et alii sensus nuntiare quam sint. non culpa sensuum est, qui renuntiant quod possunt, quoniam ita posse acceperunt, sed ludicio animae imputandum est, quod non bene discernit, quid illi possint aut quid debeant.
Quod ostendere, quoniam laboriosum magis est quam fructuosum ad hoc, quod intendimus, in hoc modo tempus insumendum non arbitror. Hoc tantum sufficiat dicere quia sensus, quidquid renuntiare videantur, sive ex sui natura hoc faciant sive ex alia aliqua causa: hoc faciunt quod debent, et ideo rectitudinem et veritatem faciunt; et continetur haec veritas sub illa veritate, quae est in actione.
DISCIPULUS: Satisfecisti mihi tua responsione, et nolo te amplius morari in hac de sensibus quaestione.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM VII
De veritate essentiae rerum
MAGISTER: Iam considera, an praeter summam veritatem in aliqua re veritas sit intelligenda, exceptis iis, quae supra conspecta sunt.
DISCIPULUS: Quid illud esse potest?
MAGISTER: An putas aliquid esse aliquando aut alicubi, quod non sit in summa veritate, et quod inde non acceperit quod est, inquantum est, aut quod possit aliud esse, quam quod ibi est?
DISCIPULUS: Non est putandum.
MAGISTER: Quidquid igitur est, vere est, inquantum est hoc, quod ibi est.
DISCIPULUS: Absolute concludere potes quia omne quod est, vere est, quoniam non est aliud quam quod ibi est.
MAGISTER: Est igitur veritas in omnium quae sunt essentia, quia hoc sunt, quod in summa veritate sunt.
DISCIPULUS: Video ita ibi esse veritatem, ut nulla ibi possit esse falsitas; quoniam quod falso est, non est.
MAGISTER: Bene dicis. Sed dic, an aliquis debeat aliud esse,quam quod est in summa veritate.
DISCIPULUS: Non.
MAGISTER: Si ergo omnia hoc sunt quod ibi sunt, sine dubio hoc sunt quod debent.
DISCIPULUS: Vere hoc sunt quod debent.
MAGISTER: Quiquid vero est quod debet esse, recte est.
DISCIPULUS: Aliter non potest.
MAGISTER: Igitur omne quod est, recte est.
DISCIPULUS: Nihil consequentius.
MAGISTER: Si ergo et veritas et rectitudo idcirco sunt in rerum essentia, quia hoc sunt quod sunt in summa veritate: certum est veritatem rerum esse rectitudinem.
DISCIPULUS: Nihil planius quantum ad consequentiam argumentationis.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM VIII
De diversis intellectibus debere et non debere, posse et non posse
Sed secundum rei veritatem quomodo possumus dicere, quia quidquid est debet esse, cum sint multa opera mala, quae certum est esse non debere?
MAGISTER: Quid mirum, si eadem res debet esse et non esse?
DISCIPULUS: Quomodo potest hoc esse?
MAGISTER: Scio te non dubitare quia nihil omnino est, nisi Deo aut faciente aut permittente.
DISCIPULUS: Nihil mihi certius.
MAGISTER: An audebis dicere quia Deus aliquid faciat aut permittat non sapienter aut non bene?
DISCIPULUS: Immo assero quia nihil nisi bene et sapienter.
MAGISTER: An iudicabis non debere esse, quod tanta bonitas et tanta sapientia facit aut permittit?
DISCIPULUS: Quis intelligens hoc audeat cogitare?
MAGISTER: Debet igitur esse pariter et quod faciente et quod permittente Deo fit.
DISCIPULUS: Patet quod dicis.
MAGISTER: Dic etiam, an putes esse debere malae voluntatis effectum.
DISCIPULUS: Idem est, ac si dicas, an debeat esse malum opus, quod nullus sensatus concedet.
MAGISTER: Permittit tamen Deus aliquos male facere quod male volunt.
DISCIPULUS: Utinam non tam saepe permitteret.
MAGISTER: Idem igitur debet esse et non esse. Debet enim esse, quia bene et sapienter ab eo, quo non permittente fieri non posset, permittitur; et non debet esse quantum ad illum, cuius iniqua voluntate concipitur. Hoc igitur modo Dominus Iesus, quia solus innocens erat, non debuit mortem pati, nec ullus eam illi debuit inferre; et tamen debuit eam pati, quia ipse sapienter et benigne et utiliter voluit eam sufferre. Multis enim modis eadem res suscipit diversis considerationibus contraria. Quod in actione saepe contingit, ut in percussione. Percussio namque et agentis est et patientis. Unde et actio dici potest et passio. Quamvis secundum ipsum nomen actio vel percussio et quae similiter dicta a passivis in activa significatione dicuntur, magis videantur esse patientis quam agentis. Quippe secundum id quod agit, magis proprie videtur dici agentia vel percutientia; et secundum id quod patitur, actio et percussio. Nam agentia et percutientia ab agente et percutiente dicatur, sicut providentia a providente et continentia a continente, quae scilicet agens et percutiens, providens et continens activa sunt; actio vero et percussio ab acto et percusso, quae passiva sunt, derivantur. Sed quoniam - ut in uno dicam quod in ceteris intelligas -, sicut percutiens non est sine percusso nec percussus absque percutiente, ita percutientia et percussio sine invicem esse nequeunt, immo una et eadem res est diversis nominibus secundum diversas partes significata: idcirco percussio et percutientis et percussi esse dicatur.
Quapropter secundum quod agens vel patiens eidem subiacent iudicio vel contrariis, ipsa quoque actio ex utraque parte similiter iudicabitur aut contrarie. Cum ergo et qui percutit, recte percutit, et qui percutitur, recte percutitur, ut cum peccans ab eo, ad quem pertinet, corrigitur: ex utraque parte recta est, quia ex utraque parte debet esse percussio. E contrario, quando iustus ab iniquo percutitur: quia nec iste percuti nec ille percutere debet, ex utraque parte non recta est, quia ex neutra parte debet esse percussio. Cum vero peccans ab eo, ad quem non pertinet, percutitur: quoniam et iste debet percuti et ille non debet percutere, debet et non debet esse percussio; et ideo recta et non recta negari non potest. Quod si ad supernae sapientiae bonitatisque consideres iudicium, sive ex altera tantum sive ex utraque parte, agentis scilicet et patientis, esse non debeat percussio: quis audebit negare debere esse quod tanta sapientia et bonitate permittitur?
DISCIPULUS: Neget qui audet; ego vero non audeo.
MAGISTER: Quid etiam, si secundum rerum naturam consideres, ut cum clavi ferrei impressi sunt in corpus Domini: an dices fragilem carnem non debuisse penetrari, aut acuto ferro penetratam non debuisse dolere?
DISCIPULUS: Contra naturam dicerem.
MAGISTER: Potest igitur contingere, ut debeat esse secundum naturam actio vel passio, quae secundum agentem vel patientem esse non debet, quoniam nec ille agere nec iste debet pati.
DISCIPULUS: Nihil horum negare possum.
MAGISTER: Vides ergo saepissime posse contingere, ut eadem actio debeat esse et non debeat esse diversis considerationibus?
DISCIPULUS: Ita aperte hoc ostendis, ut non possim non videre.
MAGISTER: Verum inter haec te scire volo, quia debere et non debere dicatur aliquando improprie; ut cum dico, quia debeo amari a te. Si enim vere debeo, debitor sum reddere quod debeo, et in culpa sum, si non amor a te.
DISCIPULUS: Ita sequitur.
MAGISTER: Sed cum debeo amari a te, non est a me exigendum, sed a te.
DISCIPULUS: Fateri me ita esse oportet.
MAGISTER: Cum ergo dico, quia debeo amari a te, non ita dicatur, quasi ego aliquid debeam, sed quia tu debes amare me. Similiter cum dico, quia non debeo amari a te, non aliud intelligitur, quam quia tu non debes amare me.
Qui modus loquendi est etiam in potentia et in impotentia. Ut cum dicatur: Hector potuit vinci ab Achille, et Achilles non potuit vinci ab Hectore. Non enim fuit potentia in illo, qui vinci potuit, sed in illo, qui vincere potuit; nec impotentia in illo, qui vinci non potuit, sed in illo, qui vincere non potuit.
DISCIPULUS: Placet mihi quod dicis. Quippe utile puto hoc cognoscere.
MAGISTER: Recte putas.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM IX
Quod omnis actio significet verum aut falsum
Sed redeamus ad veritatem significationis, a qua ideo incepi, ut te a notioribus ad ignotiora perducerem. Omnes enim de veritate significationis loquuntur; veritatem vero, quae est in rerum essentia, pauci considerant.
DISCIPULUS: Profuit mihi quia hoc ordine me duxisti.
MAGISTER: Videamus ergo, quam lata sit veritas significationis. Namque non solum in iis, quae signa solemus dicere, sed et in aliis omnibus, quae diximus, est significatio vera vel falsa. Quoniam namque non est ab aliquo faciendum, nisi quod quis debet facere, eo ipso quod aliquis aliquid facit, dicit et significat hoc se debere facere. Quod si debet facere quod facit, verum dicit. Si autem non debet, mentitur.
DISCIPULUS: Quamvis mihi videar intelligere, tamen quia mihi inauditum hactenus fuit, apertius ostende quod dicis.
MAGISTER: Si esses in loco, ubi scires esse salubres herbas et mortiferas, sed nescires eas discernere; et esset ibi aliquis, de quo non dubitares quia illas discernere sciret, tibique interroganti, quae salubres essent et quae mortiferae, alias verbo diceret salubres esse et alias comederet: cui magis crederes, verbo an actioni eius?
DISCIPULUS: Non tantum crederem verbo quantum operi.
MAGISTER: Plus ergo tibi diceret, quae salubres essent, opere quam verbo.
DISCIPULUS: Ita est.
MAGISTER: Sic itaque, si nescires non esse mentiendum et mentiretur aliquis coram te: etiam si tibi diceret ipse non se debere mentiri, plus ipse tibi diceret opere se mentiri debere quam verbo non debere. Similiter cum cogitat aliquis aut vult aliquid, si nescires, an deberet id velle sive cogitare: si voluntatem eius et cogitationem videres, significaret tibi ipso opere quia hoc deberet cogitare et velle. Quod si ita deberet, verum diceret. Sin autem, mentiretur. In rerum quoque existentia est similiter vera vel falsa significatio, quoniam eo ipso quia est, dicit se debere esse.
DISCIPULUS: Video nunc aperte quod hactenus non animadverti.
MAGISTER: Progrediamur ad ea quae restant.
DISCIPULUS: Praecede et sequar.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM X
De summa veritate
MAGISTER: Summam autem veritatem non negabis rectitudinem esse.
DISCIPULUS: Immo nihil aliud illam possum fateri.
MAGISTER: Considera quia, cum omnes supradictae rectitudines ideo sint rectitudines, quia illa, in quibus sunt, aut sunt aut faciunt quod debent: summa veritas non ideo est rectitudo, quia debet aliquid. Omnia enim illi debent, ipsa vero nulli quicquam debet; nec ulla ratione est quod est, nisi quia est.
DISCIPULUS: Intelligo.
MAGISTER: Vides etiam, quomodo ista rectitudo causa sit omnium aliarum veritatum et rectitudinum, et nihil sit causa illius?
DISCIPULUS: Video et animadverto in aliis quasdam esse tantum effecta, quasdam vero esse causas et effecta. Ut cum veritas, quae est in rerum existentia, sit effectum summae veritatis, ipsa quoque causa est veritatis, quae cogitationis est, et eius, quae est in propositione; et istae duae veritates nullius sunt causa veritatis.
MAGISTER: Bene consideras. Unde iam intelligere potes, quomodo summam veritatem in meo Monologio probavi non habere principium vel finem per veritatem orationis. Cum enim dixi quando non fuit verum quia futurum erat aliquid, non ita dixi, ac si absque principio ista oratio fuisset, quae assereret futurum esse aliquid, aut ista veritas esset Deus; sed quoniam non potest intelligi quando, si oratio ista esset, veritas illi deesset. Ut per hoc, quia non intelligitur, quando ista veritas esse non potuerit, si esset oratio, in qua esse posset, intelligatur illa veritas sine principio fuisse, quae prima causa est huius veritatis. Quippe veritas orationis non semper posset esse, si eius causa non semper esset. Etenim non est vera oratio, quae dicit futurum esse aliquid, nisi reipsa sit aliquid futurum; neque aliquid est futurum, si non est in summa veritate.
Similiter de illa intelligendum est oratione, quae dicit quia praeteritum est aliquid. Nam si nullo intellectu veritas orationi huic, si facta fuerit, deesse poterit, necesse est, ut eius veritatis, quae summa causa est istius, nullus finis intelligi possit. Idcirco namque vere dicitur praeteritum esse aliquid, quia ita est in re; et ideo est aliquid praeteritum, quia sic est in summa veritate.
Quapropter si numquam potuit non esse verum futurum esse aliquid, et numquam poterit non esse verum praeteritum esse aliquid: impossibile est principium summae veritatis fuisse aut finem futurum esse.
DISCIPULUS: Nihil tuae rationi obici posse video.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM XI
De definitione veritatis
MAGISTER: Redeamus ad veritatis indagationem, quam incepimus.
DISCIPULUS: Totum hoc pertinet ad indagandam veritatem; verumtamen redi ad quod vis.
MAGISTER: Dic ergo mihi, an tibi videatur esse aliqua alia rectitudo praeter has, quas contemplati sumus.
DISCIPULUS: Non alia praeter has, nisi illa, quae est in rebus corporeis, quae multum est aliena ab istis, ut rectitudo virgae.
MAGISTER: In quo illa tibi videtur differre ab istis?
DISCIPULUS: Quia illa visu corporeo cognosci potest, istas rationis capit contemplatio.
MAGISTER: Nonne rectitudo illa corporum ratione intelligitur praeter subiectum et cognoscitur? Aut si de alicuius corporis absentis linea dubitetur, an recta sit, et monstrari potest, quia in nullam partem flectitur: nonne ratione colligitur, quia rectam illam esse necesse est?
DISCIPULUS: Etiam. Sed eadem, quae sic ratione intelligitur, visu sentitur in subiecto. Illae vero non nisi sola mente percipi possunt.
MAGISTER: Possumus igitur, nisi fallor, definire, quia veritas est rectitudo mente sola perceptibilis.
DISCIPULUS: Nullo modo hoc dicentem falli video. Nempe nec plus nec minus continet ista definitio veritatis quam expediat, quoniam nomen rectitudinis dividit eam ab omni re, quae rectitudo non vocatur; quod vero sola mente percipi dicitur, separat eam a rectitudine visibili.
[zurück zum Register von De veritate]
CAPITULUM XIII
Quod una sit veritas in omnibus veris
MAGISTER: Redeamus ad rectitudinem seu veritatem, quibus duobus nominibus, quoniam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur, una res significatur, quae genus est iustitiae; et quaeramus, an sit una sola veritas in omnibus illis, in quibus veritatem dicimus esse, an ita sint veritates plures, sicut plura sunt, in quibus constat esse veritatem.
DISCIPULUS: Hoc multum nosse desidero.
MAGISTER: Constat quia in quacumque re sit veritas, non est aliud quam rectitudo.
DISCIPULUS: Non hinc dubito.
MAGISTER: Si ergo plures sunt veritates secundum plures res, plures quoque sunt rectitudines.
DISCIPULUS: Hoc quoque non minus certum est.
MAGISTER: Si secundum diversitates rerum necesse est esse diversas rectitudines: utique secundum res ipsas habent esse suum eaedem rectitudines; et sicut res ipsae, in quibus sunt, variantur, sic quoque rectitudines varias esse necesse est.
DISCIPULUS: In una re, in qua rectitudinem esse dicimus, ostende quod in ceteris intelligam.
MAGISTER: Dico quia, si rectitudo significationis ideo est alia quam voluntatis rectitudo, quia ista in voluntate, illa in significatione est: habet suum esse rectitudo propter significationem et secundum eam mutatur.
DISCIPULUS: Ita est. Cum enim significatur esse quod est, aut non esse quod non est, recta est significatio, et constat esse rectitudinem, sine qua significatio recta nequit esse. Si vero significetur esse quod non est, vel non esse quod est, aut si nihil omnino significetur: nulla erit rectitudo significationis, quae non nisi in significatione est. Quapropter per significationem habet esse et per eam mutatur eius rectitudo, quemadmodum color per corpus habet esse et non esse. Existente namque corpore colorem eius esse necesse est, et pereunte corpore colorem eius manere impossibile est.
MAGISTER: Non similiter se habent color ad corpus et rectitudo ad significationem.
DISCIPULUS: Ostende dissimilitudinem.
MAGISTER: Si nullus aliquo significare velit signo quod significandum est: erit ulla per signa significatio?
DISCIPULUS: Nulla.
MAGISTER: An ideo non erit rectum, ut significetur quod significari debet?
DISCIPULUS: Non idcirco minus erit rectum, aut minus hoc exiget
rectitudo.
MAGISTER: Ergo non existente significatione non perit rectitudo, qua rectum est et qua exigitur, ut quod significandum est, significetur.
DISCIPULUS: Si interisset, non esset hoc rectum, nec ipsa hoc exigeret.
MAGISTER: Putasne, cum significatur quod significari debet, significationem tunc esse rectam propter hanc et secundum hanc ipsam rectitudinem?
DISCIPULUS: Immo non possum aliter putare. Si enim alia rectitudine recta est significatio, pereunte ista nihil prohibet rectam esse significationem. Sed nulla est recta significatio, quae significat quod non est rectum significari, aut quod non exigit rectitudo.
MAGISTER: Nulla igitur significatio est recta alia rectitudine quam illa, quae permanet pereunte significatione.
DISCIPULUS: Palam est.
MAGISTER: An ergo non vides quia non ideo est rectitudo in significatione, quia tunc incipit esse, cum significatur esse quod est, vel non esse quod non est, sed quia significatio tunc fit secundum rectitudinem, quae semper est; nec ob hoc abest a significatione, quia perit, cum non, sicut debet, aut cum nulla sit significatio, sed quoniam tunc significatio deficit a non deficiente rectitudine?
DISCIPULUS: Sic video, ut non possim non videre.
MAGISTER: Rectitudo igitur, qua significatio recta dicitur, non habet esse aut aliquem motum per significationem, quomodocumque ipsa moveatur significatio.
DISCIPULUS: Nihil mihi iam clarius.
MAGISTER: Potesne probare colorem similiter se habere ad corpus, quomodo rectitudo se habet ad significationem?
DISCIPULUS: Paratior nunc sum probare quia valde dissimiliter.
MAGISTER: Puto quia iam tibi notum est, quid de voluntate et eius rectitudine et de aliis, quae rectitudinem debent, sentiendum sit.
DISCIPULUS: Omnino video hac ipsa ratione probari, quoquo modo ipsa sint, rectitudinem immutabilem permanere.
MAGISTER: Quid ergo consequi existimas de ipsis rectitudinibus? Sunt aliae ab invicem, aut est una et eadem omnium rectitudo?
DISCIPULUS: Supra concessi quia, si ideo plures sunt rectitudines, quoniam plures sunt res, in quibus considerantur: necesse est eas existere et variari secundum res ipsas; quod nequaquam fieri demonstratum est. Quapropter non ideo sunt plures rectitudines, quia plures sunt res, in quibus sunt.
MAGISTER: An habes aliquam aliam rationem, cur tibi plures esse videantur, praeter ipsam rerum pluralitatem?
DISCIPULUS: Sicut istam nullam esse cognosco, ita nullam aliam inveniri posse considero.
MAGISTER: Una igitur et eadem est omnium rectitudo.
DISCIPULUS: Sic mihi fateri necesse est.
MAGISTER: Amplius: Si rectitudo non est in rebus illis, quae debent rectitudinem, nisi cum sunt secundum quod debent, et hoc solum est illis rectas esse: manifestum est earum omnium unam solam esse rectitudinem.
DISCIPULUS: Non potest negari.
MAGISTER: Una igitur est in illis omnibus veritas.
DISCIPULUS: Et hoc negari impossibile est. Sed tamen ostende mihi: cur dicimus ,huius vel illius rei veritatem', velut ad distinguendas veritatum differentias, si nullam ab ipsis rebus assumunt diversitatem? Multi namque vix concedent nullam esse differentiam inter veritatem voluntatis et eam, quae dicitur actionis, aut alicuius aliorum.
MAGISTER: Improprie ,huius vel illius rei' esse dicitur, quoniam illa non in ipsis rebus aut ex ipsis aut per ipsas, in quibus esse dicitur, habet suum esse. Sed cum res ipsae secundum illam sunt, quae semper praesto est iis, quae sunt sicut debent: tunc dicitur ,huius vel illius rei veritas', ut veritas voluntatis, actionis, quemadmodum dicitur tempus ,huius vel illius rei', cum unum et idem sit tempus omnium, quae in eodem tempore simul sunt; et si non esset haec vel illa res, non minus esset idem tempus. Non enim ideo dicitur ,tempus huius vel illius rei', quia tempus est in ipsis rebus, sed quia ipsae sunt in tempore. Et sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicuius, sed cum res, quae in illo sunt, consideramus, dicimus tempus ,huius vel illius rei': ita summa veritas per se subsistens nullius rei est; sed cum aliquid secundum illam est, tunc eius dicitur veritas vel rectitudo.
