Universitätsbibliothek Freiburg im Breisgau
Universitätsbibliothek Freiburg im Breisgau

Biblia Vulgata

Testamentum Vestus I - Pentateuchus

Register:
Genesis | Exodus | Leviticus | Numeri | Deuteronomium

Genesis

1:1 in principio creavit Deus caelum et terram

1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux

1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus

1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis

1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita

1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus

1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita

1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

1:13 factumque est vespere et mane dies tertius

1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita

1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas

1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram

1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

1:19 et factum est vespere et mane dies quartus

1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli

1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

1:23 et factum est vespere et mane dies quintus

1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita

1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita

1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

2:3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram

2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae

2:7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

2:8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat

2:9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali

2:10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

2:11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum

2:12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

2:13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae

2:14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius

2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius

2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea

2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

2:24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

3:1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

3:2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur

3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur

3:4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

3:5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

3:6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

3:7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

3:8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi

3:9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es

3:10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me

3:11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

3:12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi

3:13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi

3:14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae

3:15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

3:16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

3:17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae

3:18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

3:19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

3:20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium

3:21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos

3:22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum

3:23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est

3:24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

4:1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

4:2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola

4:3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino

4:4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius

4:5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius

4:6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

4:7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

4:8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum

4:9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

4:10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra

4:11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

4:12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram

4:13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear

4:14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me

4:15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

4:16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden

4:17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch

4:18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech

4:19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

4:20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum

4:21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo

4:22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma

4:23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

4:24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies

4:25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain

4:26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

5:3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

5:6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

5:24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est

5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

6:1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent

6:2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

6:3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum

6:4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

6:5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

6:6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus

6:7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos

6:8 Noe vero invenit gratiam coram Domino

6:9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit

6:10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth

6:11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate

6:12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram

6:13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra

6:14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus

6:15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius

6:16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea

6:17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur

6:18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum

6:19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini

6:20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere

6:21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum

6:22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

7:1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

7:2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam

7:3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae

7:4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae

7:5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus

7:6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram

7:7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii

7:8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram

7:9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe

7:10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram

7:11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

7:12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus

7:13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam

7:14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres

7:15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae

7:16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris

7:17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra

7:18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas

7:19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo

7:20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat

7:21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines

7:22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt

7:23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

7:24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

8:1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

8:2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo

8:3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies

8:4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae

8:5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium

8:6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum

8:7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram

8:8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae

8:9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam

8:10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca

8:11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram

8:12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum

8:13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae

8:14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra

8:15 locutus est autem Deus ad Noe dicens

8:16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum

8:17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam

8:18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo

8:19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt

8:20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

8:21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

8:22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

9:1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram

9:2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt

9:3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia

9:4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis

9:5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis

9:6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

9:7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam

9:8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo

9:9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos

9:10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae

9:11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram

9:12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas

9:13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram

9:14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus

9:15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem

9:16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram

9:17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram

9:18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan

9:19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram

9:20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam

9:21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo

9:22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras

9:23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt

9:24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor

9:25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis

9:26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius

9:27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius

9:28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis

9:29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est

10:1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

10:2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras

10:3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

10:4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

10:5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

10:6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

10:7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

10:8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra

10:9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino

10:10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

10:11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

10:12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna

10:13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

10:14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

10:15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

10:16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum

10:17 Eveum et Araceum Sineum

10:18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum

10:19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

10:20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis

10:21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore

10:22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

10:23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

10:24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

10:25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan

10:26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare

10:27 et Aduram et Uzal Decla

10:28 et Ebal et Abimahel Saba

10:29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

10:30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem

10:31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis

10:32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium

11:1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

11:2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo

11:3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

11:4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

11:5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

11:6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

11:7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

11:8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

11:9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

11:10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium

11:11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias

11:12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale

11:13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias

11:14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber

11:15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias

11:16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg

11:17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias

11:18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu

11:19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias

11:20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug

11:21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias

11:22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor

11:23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias

11:24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

11:25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias

11:26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran

11:27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth

11:28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum

11:29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae

11:30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

11:31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

11:32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran

12:1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi

12:2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus

12:3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

12:4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran

12:5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam

12:6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra

12:7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

12:8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius

12:9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

12:10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

12:11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier

12:12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt

12:13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

12:14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis

12:15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis

12:16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli

12:17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram

12:18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset

12:19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade

12:20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat

13:1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam

13:2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri

13:3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai

13:4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini

13:5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula

13:6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter

13:7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra

13:8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

13:9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam

13:10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor

13:11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo

13:12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis

13:13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis

13:14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem

13:15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum

13:16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

13:17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam

13:18 movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

14:1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium

14:2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor

14:3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

14:4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo

14:5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim

14:6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine

14:7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar

14:8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri

14:9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque

14:10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

14:11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt

14:12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis

14:13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram

14:14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan

14:15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci

14:16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum

14:17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis

14:18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

14:19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

14:20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

14:21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

14:22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

14:23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

14:24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

15:1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis

15:2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer

15:3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit

15:4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem

15:5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum

15:6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

15:7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam

15:8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam

15:9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam

15:10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit

15:11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram

15:12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum

15:13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis

15:14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia

15:15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona

15:16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus

15:17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas

15:18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

15:19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos

15:20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque

15:21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

16:1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar

16:2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti

16:3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem

16:4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam

16:5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te

16:6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit

16:7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur

16:8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio

16:9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius

16:10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine

16:11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam

16:12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula

16:13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

16:14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad

16:15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel

16:16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem

17:1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

17:2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis

17:3 cecidit Abram pronus in faciem

17:4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium

17:5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

17:6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

17:7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

17:8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

17:9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis

17:10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

17:11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos

17:12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

17:13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum

17:14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

17:15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

17:16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

17:17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

17:18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te

17:19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum

17:20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam

17:21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

17:22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

17:23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus

17:24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui

17:25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae

17:26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius

17:27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt

18:1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei

18:2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

18:3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum

18:4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore

18:5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es

18:6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

18:7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum

18:8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

18:9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est

18:10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

18:11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria

18:12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo

18:13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus

18:14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

18:15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti

18:16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos

18:17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

18:18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae

18:19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

18:20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis

18:21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam

18:22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino

18:23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio

18:24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo

18:25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

18:26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos

18:27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis

18:28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque

18:29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta

18:30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta

18:31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti

18:32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

18:33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum

19:1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra

19:2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

19:3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt

19:4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul

19:5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos

19:6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait

19:7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere

19:8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei

19:9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores

19:10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium

19:11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent

19:12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac

19:13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos

19:14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

19:15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis

19:16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi

19:17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas

19:18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi

19:19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar

19:20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea

19:21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es

19:22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor

19:23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor

19:24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

19:25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia

19:26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis

19:27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino

19:28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum

19:29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat

19:30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius

19:31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae

19:32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen

19:33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit

19:34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro

19:35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit

19:36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo

19:37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem

19:38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

20:1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris

20:2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam

20:3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum

20:4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies

20:5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc

20:6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam

20:7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt

20:8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde

20:9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis

20:10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres

20:11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam

20:12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem

20:13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim

20:14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam

20:15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita

20:16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam

20:17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt

20:18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham

21:1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

21:2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus

21:3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac

21:4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus

21:5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

21:6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi

21:7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni

21:8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius

21:9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham

21:10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

21:11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo

21:12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen

21:13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est

21:14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee

21:15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant

21:16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit

21:17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est

21:18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum

21:19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere

21:20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius

21:21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti

21:22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis

21:23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena

21:24 dixitque Abraham ego iurabo

21:25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius

21:26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie

21:27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus

21:28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum

21:29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum

21:30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum

21:31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt

21:32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

21:33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

21:34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

22:1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum

22:2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi

22:3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

22:4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul

22:5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos

22:6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul

22:7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti

22:8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter

22:9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum

22:10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium

22:11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum

22:12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me

22:13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio

22:14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit

22:15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens

22:16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito

22:17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum

22:18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

22:19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi

22:20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo

22:21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum

22:22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph

22:23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham

22:24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha

23:1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis

23:2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

23:3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens

23:4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum

23:5 responderuntque filii Heth

23:6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum

23:7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth

23:8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor

23:9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri

23:10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens

23:11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum

23:12 adoravit Abraham coram populo terrae

23:13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo

23:14 respondit Ephron

23:15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

23:16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae

23:17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum

23:18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius

23:19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan

23:20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth

24:1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

24:2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

24:3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

24:4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac

24:5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

24:6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

24:7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

24:8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc

24:9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc

24:10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

24:11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit

24:12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

24:13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam

24:14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

24:15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula

24:16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur

24:17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua

24:18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum

24:19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant

24:20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit

24:21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non

24:22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

24:23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum

24:24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

24:25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum

24:26 inclinavit se homo et adoravit Dominum

24:27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

24:28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat

24:29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons

24:30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae

24:31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis

24:32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo

24:33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere

24:34 at ille servus inquit Abraham sum

24:35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

24:36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat

24:37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito

24:38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo

24:39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier

24:40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei

24:41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi

24:42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo

24:43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua

24:44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei

24:45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere

24:46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

24:47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

24:48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

24:49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram

24:50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui

24:51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus

24:52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

24:53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit

24:54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

24:55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur

24:56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum

24:57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem

24:58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam

24:59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

24:60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

24:61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum

24:62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi

24:63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul

24:64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo

24:65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

24:66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac

24:67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram

25:2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue

25:3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim

25:4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

25:5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac

25:6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

25:7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni

25:8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

25:9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre

25:10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius

25:11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis

25:12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae

25:13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam

25:14 Masma quoque et Duma et Massa

25:15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma

25:16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum

25:17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum

25:18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit

25:19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac

25:20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban

25:21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae

25:22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum

25:23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet

25:24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt

25:25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob

25:26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

25:27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis

25:28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob

25:29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus

25:30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom

25:31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua

25:32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita

25:33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita

25:34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset

26:1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

26:2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi

26:3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo

26:4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

26:5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit

26:6 mansit itaque Isaac in Geraris

26:7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

26:8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua

26:9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam

26:10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

26:11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur

26:12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

26:13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est

26:14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini

26:15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo

26:16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde

26:17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi

26:18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat

26:19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam

26:20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam

26:21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias

26:22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram

26:23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee

26:24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham

26:25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum

26:26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum

26:27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis

26:28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus

26:29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

26:30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

26:31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

26:32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam

26:33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem

26:34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci

26:35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

27:1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum

27:2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae

27:3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis

27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

27:5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret

27:6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei

27:7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar

27:8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis

27:9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur

27:10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

27:11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis

27:12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione

27:13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi

27:14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius

27:15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum

27:16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit

27:17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit

27:18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi

27:19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua

27:20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam

27:21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non

27:22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau

27:23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi

27:24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

27:25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto

27:26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi

27:27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

27:28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini

27:29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

27:30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau

27:31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua

27:32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau

27:33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus

27:34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi

27:35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam

27:36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem

27:37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam

27:38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret

27:39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper

27:40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis

27:41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum

27:42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te

27:43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran

27:44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui

27:45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die

27:46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere

28:1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan

28:2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui

28:3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum

28:4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo

28:5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae

28:6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan

28:7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam

28:8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus

28:9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth

28:10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran

28:11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco

28:12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

28:13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo

28:14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae

28:15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi

28:16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam

28:17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli

28:18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper

28:19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur

28:20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

28:21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum

28:22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi

29:1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

29:2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur

29:3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent

29:4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran

29:5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

29:6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo

29:7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite

29:8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges

29:9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat

29:10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

29:11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

29:12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo

29:13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris

29:14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius

29:15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias

29:16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel

29:17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu

29:18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis

29:19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me

29:20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine

29:21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam

29:22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias

29:23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum

29:24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam

29:25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi

29:26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias

29:27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis

29:28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem

29:29 cui pater servam Balam dederat

29:30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis

29:31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente

29:32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus

29:33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon

29:34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi

29:35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

30:1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar

30:2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

30:3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios

30:4 deditque illi Balam in coniugium quae

30:5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium

30:6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan

30:7 rursumque Bala concipiens peperit alterum

30:8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim

30:9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit

30:10 qua post conceptum edente filium

30:11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad

30:12 peperit quoque Zelpha alterum

30:13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser

30:14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui

30:15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui

30:16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa

30:17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum

30:18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar

30:19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium

30:20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

30:21 post quem peperit filiam nomine Dinam

30:22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius

30:23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum

30:24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum

30:25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam

30:26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi

30:27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te

30:28 constitue mercedem tuam quam dem tibi

30:29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua

30:30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae

30:31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua

30:32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea

30:33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent

30:34 dixit Laban gratum habeo quod petis

30:35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum

30:36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius

30:37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius

30:38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent

30:39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa

30:40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus

30:41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent

30:42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob

30:43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos

31:1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus

31:2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius

31:3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum

31:4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges

31:5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

31:6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro

31:7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

31:8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt

31:9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi

31:10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum

31:11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum

31:12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban

31:13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae

31:14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri

31:15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

31:16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac

31:17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit

31:18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan

31:19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui

31:20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret

31:21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

31:22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob

31:23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad

31:24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

31:25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

31:26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio

31:27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara

31:28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

31:29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius

31:30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

31:31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas

31:32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola

31:33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

31:34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

31:35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est

31:36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me

31:37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te

31:38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi

31:39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas

31:40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

31:41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus

31:42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri

31:43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis

31:44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te

31:45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum

31:46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum

31:47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae

31:48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis

31:49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis

31:50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit

31:51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te

31:52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans

31:53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac

31:54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

31:55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

32:1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei

32:2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra

32:3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

32:4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem

32:5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

32:6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

32:7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas

32:8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur

32:9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi

32:10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

32:11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis

32:12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

32:13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo

32:14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti

32:15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem

32:16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem

32:17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris

32:18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit

32:19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

32:20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

32:21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris

32:22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc

32:23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant

32:24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

32:25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit

32:26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

32:27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob

32:28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

32:29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

32:30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

32:31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede

32:32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

33:1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum

33:2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

33:3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius

33:4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

33:5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

33:6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt

33:7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt

33:8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

33:9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

33:10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

33:11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

33:12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

33:13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

33:14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

33:15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

33:16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

33:17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

33:18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum

33:19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

33:20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

34:1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius

34:2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

34:3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit

34:4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem

34:5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent

34:6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob

34:7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset

34:8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem

34:9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite

34:10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam

34:11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo

34:12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem

34:13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis

34:14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

34:15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus

34:16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus

34:17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus

34:18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius

34:19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui

34:20 ingressique portam urbis locuti sunt populo

34:21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus

34:22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes

34:23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum

34:24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus

34:25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

34:26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam

34:27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri

34:28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant

34:29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas

34:30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

34:31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

35:1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

35:2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

35:3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

35:4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem

35:5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

35:6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo

35:7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

35:8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

35:9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei

35:10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel

35:11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

35:13 et recessit ab eo

35:14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum

35:15 vocansque nomen loci Bethel

35:16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel

35:17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium

35:18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae

35:19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem

35:20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem

35:21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

35:22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim

35:23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon

35:24 filii Rahel Ioseph et Beniamin

35:25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim

35:26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae

35:27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

35:28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

35:29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

36:1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom

36:2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei

36:3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth

36:4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel

36:5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan

36:6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob

36:7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum

36:8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom

36:9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir

36:10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius

36:11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez

36:12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau

36:13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau

36:14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core

36:15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez

36:16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae

36:17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau

36:18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau

36:19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom

36:20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan

36:21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom

36:22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna

36:23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam

36:24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui

36:25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama

36:26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan

36:27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham

36:28 habuit autem filios Disan Hus et Aran

36:29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana

36:30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir

36:31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii

36:32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba

36:33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

36:34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum

36:35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith

36:36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha

36:37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth

36:38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor

36:39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab

36:40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth

36:41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon

36:42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar

36:43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum

37:1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus

37:2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo

37:3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam

37:4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

37:5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit

37:6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi

37:7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum

37:8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit

37:9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

37:10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

37:11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

37:12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem

37:13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente

37:14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

37:15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret

37:16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges

37:17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain

37:18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere

37:19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit

37:20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

37:21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat

37:22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo

37:23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita

37:24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam

37:25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum

37:26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius

37:27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius

37:28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum

37:29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

37:30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo

37:31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt

37:32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non

37:33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph

37:34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

37:35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu

37:36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

38:1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram

38:2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam

38:3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her

38:4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam

38:5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit

38:6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

38:7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est

38:8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo

38:9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur

38:10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret

38:11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

38:12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

38:13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves

38:14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum

38:15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur

38:16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo

38:17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

38:18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier

38:19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus

38:20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

38:21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix

38:22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum

38:23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam

38:24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

38:25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

38:26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam

38:27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

38:28 iste egreditur prior

38:29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares

38:30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

39:1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

39:2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

39:3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

39:4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant

39:5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

39:6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

39:7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

39:8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

39:9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

39:10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

39:11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

39:12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

39:13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

39:14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

39:15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

39:16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

39:17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi

39:18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

39:19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

39:20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

39:21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

39:22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

39:23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

40:1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo

40:2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus

40:3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

40:4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

40:5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi

40:6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

40:7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

40:8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

40:9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem

40:10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere

40:11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

40:12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

40:13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras

40:14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

40:15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum

40:16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum

40:17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo

40:18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

40:19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

40:20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

40:21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

40:22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

40:23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui

41:1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

41:2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus

41:3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

41:4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

41:5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae

41:6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

41:7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

41:8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

41:9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum

41:10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum

41:11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum

41:12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia

41:13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

41:14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

41:15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

41:16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

41:17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

41:18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant

41:19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim

41:20 quae devoratis et consumptis prioribus

41:21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

41:22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae

41:23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula

41:24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

41:25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni

41:26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

41:27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis

41:28 qui hoc ordine conplebuntur

41:29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

41:30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

41:31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

41:32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

41:33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti

41:34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis

41:35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

41:36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

41:37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

41:38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

41:39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

41:40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam

41:41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti

41:42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

41:43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti

41:44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

41:45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

41:46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti

41:47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

41:48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

41:49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

41:50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

41:51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

41:52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

41:53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

41:54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

41:55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite

41:56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

41:57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

42:1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis

42:2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

42:3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto

42:4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali

42:5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan

42:6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

42:7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

42:8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis

42:9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis

42:10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos

42:11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali

42:12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis

42:13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super

42:14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis

42:15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

42:16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis

42:17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus

42:18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

42:19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras

42:20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat

42:21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio

42:22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur

42:23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos

42:24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

42:25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita

42:26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt

42:27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi

42:28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus

42:29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes

42:30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae

42:31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias

42:32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan

42:33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

42:34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam

42:35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus

42:36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt

42:37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam

42:38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos

43:1 interim fames omnem terram vehementer premebat

43:2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum

43:3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum

43:4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria

43:5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo

43:6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem

43:7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum

43:8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri

43:9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore

43:10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus

43:11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

43:12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit

43:13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum

43:14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero

43:15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph

43:16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie

43:17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum

43:18 ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros

43:19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem

43:20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas

43:21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus

43:22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris

43:23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon

43:24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum

43:25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem

43:26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram

43:27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit

43:28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum

43:29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi

43:30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit

43:31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes

43:32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium

43:33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis

43:34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

44:1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci

44:2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita

44:3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis

44:4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono

44:5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis

44:6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est

44:7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint

44:8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum

44:9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri

44:10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii

44:11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli

44:12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin

44:13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

44:14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt

44:15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia

44:16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus

44:17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

44:18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem

44:19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem

44:20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum

44:21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum

44:22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur

44:23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam

44:24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus

44:25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici

44:26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri

44:27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea

44:28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet

44:29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos

44:30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat

44:31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos

44:32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore

44:33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis

44:34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

45:1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae

45:2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis

45:3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti

45:4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto

45:5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

45:6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti

45:7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis

45:8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti

45:9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris

45:10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides

45:11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides

45:12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos

45:13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me

45:14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius

45:15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum

45:16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius

45:17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan

45:18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae

45:19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes

45:20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt

45:21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere

45:22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis

45:23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes

45:24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via

45:25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob

45:26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis

45:27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius

45:28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

46:1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

46:2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum

46:3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

46:4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos

46:5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem

46:6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo

46:7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies

46:8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben

46:9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi

46:10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis

46:11 filii Levi Gerson Caath et Merari

46:12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

46:13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron

46:14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel

46:15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres

46:16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli

46:17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel

46:18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas

46:19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin

46:20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

46:21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared

46:22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim

46:23 filii Dan Usim

46:24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem

46:25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem

46:26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex

46:27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta

46:28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen

46:29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit

46:30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo

46:31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me

46:32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum

46:33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum

46:34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium

47:1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen

47:2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege

47:3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri

47:4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen

47:5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te

47:6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum

47:7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi

47:8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae

47:9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt

47:10 et benedicto rege egressus est foras

47:11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao

47:12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis

47:13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan

47:14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis

47:15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia

47:16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis

47:17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum

47:18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus

47:19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem

47:20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni

47:21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius

47:22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas

47:23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros

47:24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris

47:25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi

47:26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit

47:27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis

47:28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum

47:29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto

47:30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti

47:31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput

48:1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit

48:2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo

48:3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi

48:4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam

48:5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi

48:6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis

48:7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem

48:8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti

48:9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis

48:10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus

48:11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum

48:12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram

48:13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum

48:14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus

48:15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem

48:16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram

48:17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse

48:18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius

48:19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes

48:20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen

48:21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum

48:22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo

49:1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis

49:2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum

49:3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio

49:4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius

49:5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

49:6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

49:7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel

49:8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

49:9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum

49:10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

49:11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum

49:12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores

49:13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem

49:14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos

49:15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

49:16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel

49:17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro

49:18 salutare tuum expectabo Domine

49:19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum

49:20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus

49:21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis

49:22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum

49:23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula

49:24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel

49:25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae

49:26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos

49:27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia

49:28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

49:29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei

49:30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri

49:31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet

49:32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum

50:1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum

50:2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem

50:3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus

50:4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis

50:5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar

50:6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es

50:7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti

50:8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen

50:9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica

50:10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies

50:11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti

50:12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis

50:13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre

50:14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre

50:15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus

50:16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur

50:17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph

50:18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus

50:19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem

50:20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

50:21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus

50:22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph

50:23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob

50:24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto

50:25 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.

[zurück zum Register des Pentateuch]


Exodus

1:1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt

1:2 Ruben Symeon Levi Iuda

1:3 Isachar Zabulon et Beniamin

1:4 Dan et Nepthalim Gad et Aser

1:5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

1:6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

1:7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

1:8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph

1:9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis

1:10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

1:11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

1:12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

1:13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis

1:14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

1:15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

1:16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

1:17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares

1:18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

1:19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

1:20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

1:21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos

1:22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

2:1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae

2:2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus

2:3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis

2:4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei

2:5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

2:6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est

2:7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum

2:8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius

2:9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis

2:10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

2:11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis

2:12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo

2:13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

2:14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

2:15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum

2:16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

2:17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

2:18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito

2:19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

2:20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

2:21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius

2:22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

2:23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

2:24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

2:25 respexit filios Israhel et cognovit eos

3:1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

3:2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

3:3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

3:4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

3:5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

3:6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

3:7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

3:8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

3:9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

3:10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

3:11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

3:12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

3:13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

3:14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

3:15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

3:16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

3:17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

3:18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

3:19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

3:20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

3:21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

3:22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

4:1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus

4:2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

4:3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses

4:4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam

4:5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

4:6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

4:7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae

4:8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

4:9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

4:10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

4:11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

4:12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

4:13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

4:14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

4:15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

4:16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent

4:17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

4:18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace

4:19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam

4:20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

4:21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum

4:22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel

4:23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

4:24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum

4:25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

4:26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

4:27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

4:28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat

4:29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

4:30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

4:31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

5:1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

5:2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

5:3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

5:4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

5:5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

5:6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

5:7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

5:8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

5:9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

5:10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

5:11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

5:12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

5:13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

5:14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

5:15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

5:16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

5:17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

5:18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

5:19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

5:20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

5:21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

5:22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

5:23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

6:1 dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua

6:2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus

6:3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis

6:4 pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae

6:5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei

6:6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis

6:7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

6:8 et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

6:9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

6:10 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

6:11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua

6:12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis

6:13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti

6:14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi

6:15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon

6:16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem

6:17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas

6:18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres

6:19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas

6:20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem

6:21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri

6:22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri

6:23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

6:24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum

6:25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas

6:26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

6:27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron

6:28 in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti

6:29 et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi

6:30 et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao

7:1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus

7:2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua

7:3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti

7:4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima

7:5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

7:6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

7:7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem

7:8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron

7:9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

7:10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum

7:11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

7:12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

7:13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

7:14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

7:15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua

7:16 dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti

7:17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

7:18 pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis

7:19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

7:20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem

7:21 et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti

7:22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

7:23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice

7:24 foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis

7:25 impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

8:1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

8:2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis

8:3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum

8:4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae

8:5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti

8:6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti

8:7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti

8:8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino

8:9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant

8:10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

8:11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt

8:12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

8:13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris

8:14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra

8:15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

8:16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti

8:17 feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti

8:18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis

8:19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

8:20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

8:21 quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint

8:22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

8:23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud

8:24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis

8:25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra

8:26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent

8:27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis

8:28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me

8:29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino

8:30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum

8:31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem

8:32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum

9:1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

9:2 quod si adhuc rennuis et retines eos

9:3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis

9:4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

9:5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra

9:6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit

9:7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum

9:8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao

9:9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti

9:10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis

9:11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti

9:12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen

9:13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

9:14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

9:15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra

9:16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

9:17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

9:18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

9:19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur

9:20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos

9:21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris

9:22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti

9:23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti

9:24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

9:25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

9:26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit

9:27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii

9:28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis

9:29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

9:30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum

9:31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret

9:32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant

9:33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram

9:34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum

9:35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

10:1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo

10:2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus

10:3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

10:4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos

10:5 quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris

10:6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone

10:7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus

10:8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt

10:9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri

10:10 et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

10:11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis

10:12 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini

10:13 extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas

10:14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt

10:15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto

10:16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos

10:17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam

10:18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum

10:19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti

10:20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel

10:21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant

10:22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus

10:23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

10:24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum

10:25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro

10:26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus

10:27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos

10:28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris

10:29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam

11:1 et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet

11:2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea

11:3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo

11:4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum

11:5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum

11:6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est

11:7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

11:8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur

11:9 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti

11:10 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua

12:1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti

12:2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

12:3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

12:4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni

12:5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum

12:6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

12:7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum

12:8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

12:9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis

12:10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

12:11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

12:12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

12:13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

12:14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

12:15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum

12:16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent

12:17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo

12:18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

12:19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae

12:20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

12:21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase

12:22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane

12:23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere

12:24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum

12:25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas

12:26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio

12:27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

12:28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

12:29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum

12:30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

12:31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis

12:32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

12:33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur

12:34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos

12:35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

12:36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios

12:37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

12:38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

12:39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare

12:40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum

12:41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti

12:42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis

12:43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo

12:44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

12:45 advena et mercennarius non edent ex eo

12:46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis

12:47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud

12:48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

12:49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

12:50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

12:51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

13:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

13:2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia

13:3 et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

13:4 hodie egredimini mense novarum frugum

13:5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto

13:6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini

13:7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis

13:8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto

13:9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto

13:10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies

13:11 cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi

13:12 separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino

13:13 primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes

13:14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis

13:15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

13:16 erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto

13:17 igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum

13:18 sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti

13:19 tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum

13:20 profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis

13:21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore

13:22 numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo

14:1 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

14:2 loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare

14:3 dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum

14:4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

14:5 et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis

14:6 iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum

14:7 tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus

14:8 induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa

14:9 cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon

14:10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

14:11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto

14:12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine

14:13 et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum

14:14 Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis

14:15 dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur

14:16 tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum

14:17 ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius

14:18 et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius

14:19 tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum

14:20 stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent

14:21 cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua

14:22 et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva

14:23 persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris

14:24 iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum

14:25 et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos

14:26 et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum

14:27 cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus

14:28 reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

14:29 filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris

14:30 liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum

14:31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

15:1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare

15:2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

15:3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

15:4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro

15:5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis

15:6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum

15:7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam

15:8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari

15:9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea

15:10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

15:11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

15:12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra

15:13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum

15:14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim

15:15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan

15:16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

15:17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae

15:18 Dominus regnabit in aeternum et ultra

15:19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius

15:20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

15:21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare

15:22 tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam

15:23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem

15:24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

15:25 at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum

15:26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

15:27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

16:1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

16:2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine

16:3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

16:4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

16:5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

16:6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti

16:7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

16:8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum

16:9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

16:10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

16:11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

16:12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

16:13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum

16:14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram

16:15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

16:16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis

16:17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus

16:18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt

16:19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

16:20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

16:21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

16:22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

16:23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

16:24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo

16:25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro

16:26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur

16:27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

16:28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

16:29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

16:30 et sabbatizavit populus die septimo

16:31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

16:32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti

16:33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras

16:34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

16:35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan

16:36 gomor autem decima pars est oephi

17:1 igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

17:2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

17:3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

17:4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

17:5 ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

17:6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

17:7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

17:8 venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim

17:9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

17:10 fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

17:11 cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech

17:12 manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

17:13 fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii

17:14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

17:15 aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens

17:16 quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem

18:1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto

18:2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat

18:3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena

18:4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis

18:5 venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei

18:6 et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea

18:7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum

18:8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus

18:9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum

18:10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti

18:11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

18:12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino

18:13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam

18:14 quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam

18:15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei

18:16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius

18:17 at ille non bonam inquit rem facis

18:18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere

18:19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum

18:20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere

18:21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

18:22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

18:23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

18:24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat

18:25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

18:26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes

18:27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

19:1 mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai

19:2 nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis

19:3 Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel

19:4 vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi

19:5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra

19:6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel

19:7 venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus

19:8 responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum

19:9 ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum

19:10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua

19:11 et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai

19:12 constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur

19:13 manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem

19:14 descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua

19:15 ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris

19:16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris

19:17 cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis

19:18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

19:19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

19:20 descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset

19:21 dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo

19:22 sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos

19:23 dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum

19:24 cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos

19:25 descendit Moses ad populum et omnia narravit eis

20:1 locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos

20:2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

20:3 non habebis deos alienos coram me

20:4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra

20:5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

20:6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea

20:7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

20:8 memento ut diem sabbati sanctifices

20:9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

20:10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas

20:11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

20:12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

20:13 non occides

20:14 non moechaberis

20:15 non furtum facies

20:16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

20:17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt

20:18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

20:19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

20:20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis

20:21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

20:22 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis

20:23 non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

20:24 altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi

20:25 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

20:26 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua

21:1 haec sunt iudicia quae propones eis

21:2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

21:3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

21:4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

21:5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

21:6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

21:7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt

21:8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

21:9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi

21:10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

21:11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

21:12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

21:13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat

21:14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

21:15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

21:16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

21:17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur

21:18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo

21:19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat

21:20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit

21:21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est

21:22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint

21:23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

21:24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede

21:25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

21:26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

21:27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos

21:28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit

21:29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

21:30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

21:31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit

21:32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

21:33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

21:34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

21:35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

21:36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

22:1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

22:2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

22:3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

22:4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

22:5 si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet

22:6 si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

22:7 si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

22:8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

22:9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo

22:10 si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

22:11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur

22:12 quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

22:13 si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

22:14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur

22:15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

22:16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

22:17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

22:18 maleficos non patieris vivere

22:19 qui coierit cum iumento morte moriatur

22:20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli

22:21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

22:22 viduae et pupillo non nocebitis

22:23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

22:24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

22:25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

22:26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

22:27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

22:28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices

22:29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

22:30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

22:31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus

23:1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

23:2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

23:3 pauperis quoque non misereberis in negotio

23:4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

23:5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

23:6 non declinabis in iudicio pauperis

23:7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

23:8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum

23:9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

23:10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius

23:11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo

23:12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

23:13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro

23:14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

23:15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus

23:16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

23:17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

23:18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane

23:19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae

23:20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

23:21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo

23:22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

23:23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo

23:24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum

23:25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui

23:26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

23:27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

23:28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas

23:29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae

23:30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

23:31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro

23:32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum

23:33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

24:1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul

24:2 solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo

24:3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus

24:4 scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel

24:5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

24:6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare

24:7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes

24:8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his

24:9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel

24:10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est

24:11 nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

24:12 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos

24:13 surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei

24:14 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos

24:15 cumque ascendisset Moses operuit nubes montem

24:16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis

24:17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

24:18 ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus

25:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

25:2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas

25:3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes

25:4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

25:5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim

25:6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris

25:7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale

25:8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

25:9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

25:10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

25:11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

25:12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

25:13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

25:14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis

25:15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

25:16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

25:17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

25:18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

25:19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero

25:20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

25:21 in qua pones testimonium quod dabo tibi

25:22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

25:23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem

25:24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

25:25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

25:26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes

25:27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

25:28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam

25:29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

25:30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

25:31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

25:32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero

25:33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

25:34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

25:35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

25:36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

25:37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

25:38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

25:39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

25:40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est

26:1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies

26:2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria

26:3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt

26:4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari

26:5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

26:6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat

26:7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi

26:8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium

26:9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices

26:10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur

26:11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat

26:12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi

26:13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens

26:14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus

26:15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim

26:16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem

26:17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur

26:18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum

26:19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur

26:20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt

26:21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur

26:22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas

26:23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi

26:24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur

26:25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

26:26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi

26:27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam

26:28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum

26:29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

26:30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est

26:31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum

26:32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas

26:33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

26:34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

26:35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis

26:36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii

26:37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

27:1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

27:2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

27:3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

27:4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

27:5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

27:6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

27:7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

27:8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

27:9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

27:10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

27:11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

27:12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

27:13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

27:14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

27:15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

27:16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

27:17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

27:18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

27:19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

27:20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

27:21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

28:1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

28:2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem

28:3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi

28:4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi

28:5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum

28:6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito

28:7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant

28:8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

28:9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel

28:10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum

28:11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos

28:12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem

28:13 facies et uncinos ex auro

28:14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis

28:15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

28:16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine

28:17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus

28:18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis

28:19 in tertio ligyrius achates et amethistus

28:20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

28:21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus

28:22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo

28:23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate

28:24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius

28:25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit

28:26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt

28:27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali

28:28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari

28:29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum

28:30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper

28:31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam

28:32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur

28:33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis

28:34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum

28:35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur

28:36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino

28:37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram

28:38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus

28:39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii

28:40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem

28:41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi

28:42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina

28:43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

29:1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos

29:2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies

29:3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes

29:4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua

29:5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo

29:6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram

29:7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur

29:8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo

29:9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum

29:10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius

29:11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii

29:12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius

29:13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare

29:14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit

29:15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus

29:16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare

29:17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius

29:18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei

29:19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus

29:20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum

29:21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus

29:22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum

29:23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini

29:24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino

29:25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est

29:26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam

29:27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti

29:28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino

29:29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum

29:30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario

29:31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto

29:32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent

29:33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt

29:34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt

29:35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum

29:36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

29:37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur

29:38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter

29:39 unum agnum mane et alterum vespere

29:40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno

29:41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis

29:42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

29:43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea

29:44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi

29:45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus

29:46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

30:1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim

30:2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent

30:3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

30:4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur

30:5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

30:6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi

30:7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud

30:8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras

30:9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis

30:10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino

30:11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

30:12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti

30:13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

30:14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium

30:15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet

30:16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum

30:17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

30:18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua

30:19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes

30:20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino

30:21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones

30:22 locutusque est Dominus ad Mosen

30:23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta

30:24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin

30:25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

30:26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti

30:27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis

30:28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent

30:29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

30:30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi

30:31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras

30:32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis

30:33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo

30:34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia

30:35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum

30:36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama

30:37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

30:38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

31:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

31:2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

31:3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere

31:4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere

31:5 marmore et gemmis et diversitate lignorum

31:6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi

31:7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi

31:8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

31:9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua

31:10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris

31:11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient

31:12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

31:13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos

31:14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui

31:15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur

31:16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum

31:17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit

31:18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei

32:1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit

32:2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me

32:3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron

32:4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

32:5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est

32:6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere

32:7 locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti

32:8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

32:9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit

32:10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

32:11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta

32:12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

32:13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

32:14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum

32:15 et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte

32:16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis

32:17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris

32:18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio

32:19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis

32:20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel

32:21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum

32:22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

32:23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit

32:24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus

32:25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat

32:26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

32:27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum

32:28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

32:29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio

32:30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

32:31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam

32:32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

32:33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo

32:34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

32:35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron

33:1 locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam

33:2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum

33:3 et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via

33:4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo

33:5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi

33:6 deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb

33:7 Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra

33:8 cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium

33:9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi

33:10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum

33:11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

33:12 dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me

33:13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc

33:14 dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi

33:15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto

33:16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram

33:17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine

33:18 qui ait ostende mihi gloriam tuam

33:19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit

33:20 rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet

33:21 et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram

33:22 cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam

33:23 tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris

34:1 ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti

34:2 esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis

34:3 nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra

34:4 excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas

34:5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini

34:6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus

34:7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

34:8 festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans

34:9 ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas

34:10 respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum

34:11 observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum

34:12 cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam

34:13 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide

34:14 noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator

34:15 ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis

34:16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos

34:17 deos conflatiles non facies tibi

34:18 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto

34:19 omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit

34:20 primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus

34:21 sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere

34:22 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

34:23 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel

34:24 cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno

34:25 non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase

34:26 primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae

34:27 dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus

34:28 fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem

34:29 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei

34:30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere

34:31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est

34:32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai

34:33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam

34:34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata

34:35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

35:1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

35:2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

35:3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

35:4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens

35:5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes

35:6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

35:7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas

35:8 ligna setthim

35:9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

35:10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

35:11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

35:12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

35:13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

35:14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

35:15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

35:16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

35:17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

35:18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

35:19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

35:20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi

35:21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

35:22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

35:23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

35:24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

35:25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

35:26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

35:27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

35:28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

35:29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

35:30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

35:31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

35:32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

35:33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

35:34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

35:35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

36:1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus

36:2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

36:3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

36:4 unde artifices venire conpulsi

36:5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

36:6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

36:7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent

36:8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

36:9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

36:10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

36:11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

36:12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur

36:13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

36:14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

36:15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga

36:16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim

36:17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

36:18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

36:19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis

36:20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

36:21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

36:22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

36:23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

36:24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

36:25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

36:26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

36:27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas

36:28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

36:29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

36:30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

36:31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

36:32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

36:33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

36:34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

36:35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

36:36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

36:37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

36:38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

37:1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

37:2 et fecit illi coronam auream per gyrum

37:3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero

37:4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro

37:5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam

37:6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

37:7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii

37:8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

37:9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

37:10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem

37:11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

37:12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

37:13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae

37:14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

37:15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro

37:16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

37:17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant

37:18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera

37:19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

37:20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

37:21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

37:22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

37:23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

37:24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

37:25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua

37:26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

37:27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

37:28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis

37:29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

38:1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

38:2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

38:3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

38:4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

38:5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

38:6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

38:7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

38:8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

38:9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

38:10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

38:11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

38:12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

38:13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

38:14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

38:15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

38:16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

38:17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

38:18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

38:19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

38:20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

38:21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

38:22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

38:23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

38:24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

38:25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

38:26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

38:27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

38:28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

38:29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

38:30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

38:31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

39:1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

39:2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

39:3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

39:4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

39:5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

39:6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

39:7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

39:8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

39:9 quadrangulum duplex mensurae palmi

39:10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

39:11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

39:12 in tertio ligyrius achates amethistus

39:13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

39:14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

39:15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

39:16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

39:17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

39:18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

39:19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

39:20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

39:21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

39:22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

39:23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

39:24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

39:25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

39:26 et mitras cum coronulis suis ex bysso

39:27 feminalia quoque linea byssina

39:28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

39:29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

39:30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

39:31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

39:32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

39:33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

39:34 velum arcam vectes propitiatorium

39:35 mensam cum vasis et propositionis panibus

39:36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

39:37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

39:38 et tentorium in introitu tabernaculi

39:39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

39:40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

39:41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

39:42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

39:43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

40:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

40:2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

40:3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

40:4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

40:5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

40:6 et ante illud altare holocausti

40:7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

40:8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

40:9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

40:10 altare holocausti et omnia vasa eius

40:11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

40:12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

40:13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

40:14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

40:15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

40:16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

40:17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

40:18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

40:19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

40:20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

40:21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

40:22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

40:23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

40:24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

40:25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

40:26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi

40:27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

40:28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

40:29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

40:30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

40:31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

40:32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

40:33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

40:34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

40:35 si pendebat desuper manebant in eodem loco

40:36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas.

[zurück zum Register des Pentateuch]


Leviticus

1:1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

1:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

1:3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

1:4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens

1:5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

1:6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

1:7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

1:8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori

1:9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

1:10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

1:11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

1:12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

1:13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

1:14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

1:15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

1:16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

1:17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

2:1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

2:2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

2:3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

2:4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

2:5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

2:6 divides eam minutatim et fundes supra oleum

2:7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

2:8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

2:9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

2:10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

2:11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

2:12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

2:13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

2:14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

2:15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

2:16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

3:1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

3:2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris

3:3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est

3:4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis

3:5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

3:6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

3:7 si agnum obtulerit coram Domino

3:8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

3:9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam

3:10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis

3:11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

3:12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino

3:13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

3:14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia

3:15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

3:16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

3:17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

4:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

4:2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit

4:3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

4:4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino

4:5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii

4:6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii

4:7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

4:8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt

4:9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis

4:10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

4:11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo

4:12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur

4:13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

4:14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi

4:15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini

4:16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii

4:17 tincto digito aspergens septies contra velum

4:18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

4:19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare

4:20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

4:21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

4:22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

4:23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

4:24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est

4:25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

4:26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei

4:27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat

4:28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam

4:29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti

4:30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

4:31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

4:32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

4:33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae

4:34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

4:35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

5:1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

5:2 anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit

5:3 et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto

5:4 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum

5:5 agat paenitentiam pro peccato

5:6 et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius

5:7 sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum

5:8 dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur

5:9 et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est

5:10 alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei

5:11 quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est

5:12 tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit

5:13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere

5:14 locutus est Dominus ad Mosen dicens

5:15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii

5:16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei

5:17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam

5:18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei

5:19 quia per errorem deliquit in Dominum

6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

6:3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

6:4 convicta delicti reddet

6:5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

6:6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti

6:7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit

6:8 locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit

6:10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare

6:11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

6:12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

6:13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

6:14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari

6:15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

6:16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

6:17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

6:18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

6:19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

6:21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

6:22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari

6:23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

6:24 locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

6:26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

6:27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

6:28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

6:29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est

6:30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

7:1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est

7:2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris

7:3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia

7:4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis

7:5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto

7:6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est

7:7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

7:8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius

7:9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur

7:10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur

7:11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino

7:12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas

7:13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis

7:14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem

7:15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane

7:16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est

7:17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet

7:18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit

7:19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea

7:20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis

7:21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis

7:22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

7:23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis

7:24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

7:25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo

7:26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus

7:27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis

7:28 locutus est Dominus ad Mosen dicens

7:29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius

7:30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti

7:31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius

7:32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis

7:33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua

7:34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel

7:35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur

7:36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis

7:37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis

7:38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

8:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

8:2 tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis

8:3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi

8:4 fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores

8:5 ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri

8:6 statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos

8:7 vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit

8:8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

8:9 cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus

8:10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua

8:11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

8:12 quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit

8:13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus

8:14 obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas

8:15 immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius

8:16 adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare

8:17 vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus

8:18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas

8:19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum

8:20 ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni

8:21 lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei

8:22 obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas

8:23 quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis

8:24 obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum

8:25 adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit

8:26 tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum

8:27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino

8:28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini

8:29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus

8:30 adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum

8:31 cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos

8:32 quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet

8:33 de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio

8:34 sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur

8:35 die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est

8:36 feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

9:1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron

9:2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino

9:3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

9:4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis

9:5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo

9:6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius

9:7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus

9:8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo

9:9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius

9:10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi

9:11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni

9:12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum

9:13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni

9:14 lotis prius aqua intestinis et pedibus

9:15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari

9:16 fecit holocaustum

9:17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini

9:18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu

9:19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris

9:20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari

9:21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses

9:22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit

9:23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

9:24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

10:1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat

10:2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

10:3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

10:4 vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra

10:5 confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum

10:6 locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit

10:7 vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi

10:8 dixit quoque Dominus ad Aaron

10:9 vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras

10:10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum

10:11 doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi

10:12 locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est

10:13 comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi

10:14 pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel

10:15 eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus

10:16 inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait

10:17 cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini

10:18 praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi

10:19 respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri

10:20 quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

11:1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

11:2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

11:3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

11:4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

11:5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

11:6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

11:7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

11:8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

11:9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

11:10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

11:11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

11:12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

11:13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

11:14 milvum ac vulturem iuxta genus suum

11:15 et omne corvini generis in similitudinem suam

11:16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

11:17 bubonem et mergulum et ibin

11:18 cycnum et onocrotalum et porphirionem

11:19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

11:20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

11:21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

11:22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

11:23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

11:24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

11:25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

11:26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

11:27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

11:28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

11:29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

11:30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

11:31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

11:32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

11:33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

11:34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

11:35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

11:36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

11:37 si ceciderint super sementem non polluent eam

11:38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

11:39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

11:40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

11:41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

11:42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

11:43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

11:44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

11:45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

11:46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

11:47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

12:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

12:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae

12:3 et die octavo circumcidetur infantulus

12:4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius

12:5 sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae

12:6 cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

12:7 qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

12:8 quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

13:1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

13:2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

13:3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur

13:4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

13:5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

13:6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

13:7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

13:8 et inmunditiae condemnabitur

13:9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

13:10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

13:11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

13:12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

13:13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

13:14 quando vero caro vivens in eo apparuerit

13:15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

13:16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

13:17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

13:18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

13:19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

13:20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

13:21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

13:22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

13:23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

13:24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

13:25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

13:26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

13:27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

13:28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

13:29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

13:30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

13:31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

13:32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

13:33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis

13:34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

13:35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

13:36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

13:37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

13:38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit

13:39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

13:40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est

13:41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

13:42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

13:43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio

13:44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

13:45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

13:46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

13:47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

13:48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

13:49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

13:50 qui consideratam recludet septem diebus

13:51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

13:52 et idcirco conburetur flammis

13:53 quod si eam viderit non crevisse

13:54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

13:55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

13:56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

13:57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

13:58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

13:59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

14:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

14:2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

14:3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

14:4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

14:5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes

14:6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

14:7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

14:8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

14:9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

14:10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

14:11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

14:12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

14:13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

14:14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis

14:15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

14:16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

14:17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

14:18 et super caput eius

14:19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

14:20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

14:21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

14:22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

14:23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

14:24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

14:25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri

14:26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram

14:27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum

14:28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

14:29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

14:30 et turturem sive pullum columbae offeret

14:31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

14:32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

14:33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

14:34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

14:35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

14:36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

14:37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

14:38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

14:39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

14:40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

14:41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo

14:42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

14:43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

14:44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

14:45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

14:46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

14:47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

14:48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

14:49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

14:50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

14:51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

14:52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

14:53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur

14:54 ista est lex omnis leprae et percussurae

14:55 leprae vestium et domorum

14:56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis

14:57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

15:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

15:2 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

15:3 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

15:4 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

15:5 si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:6 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:7 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:8 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:9 sagma super quo sederit inmundum erit

15:10 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:11 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:12 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

15:13 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

15:14 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

15:15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

15:16 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

15:17 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

15:18 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

15:19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

15:20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

15:21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur

15:22 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:23 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

15:24 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

15:25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

15:26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

15:27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

15:28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

15:29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii

15:30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius

15:31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

15:32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

15:33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

16:1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

16:2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

16:3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

16:4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur

16:5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum

16:6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua

16:7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

16:8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario

16:9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato

16:10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem

16:11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum

16:12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

16:13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

16:14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

16:15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

16:16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

16:17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur

16:18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum

16:19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

16:20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

16:21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum

16:22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto

16:23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

16:24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

16:25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare

16:26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

16:27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

16:28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

16:29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

16:30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini

16:31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua

16:32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

16:33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum

16:34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

17:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

17:2 loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens

17:3 homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

17:4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui

17:5 ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino

17:6 fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino

17:7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum

17:8 et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam

17:9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo

17:10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

17:11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit

17:12 idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos

17:13 homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra

17:14 anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit

17:15 anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet

17:16 quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam

18:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

18:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester

18:3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

18:4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

18:5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

18:6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus

18:7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius

18:8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

18:9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

18:10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

18:11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

18:12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

18:13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

18:14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur

18:15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius

18:16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

18:17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

18:18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

18:19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius

18:20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

18:21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

18:22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

18:23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est

18:24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

18:25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

18:26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

18:27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

18:28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

18:29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

18:30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

19:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

19:2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

19:3 unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

19:4 nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester

19:5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

19:6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

19:7 si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

19:8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo

19:9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges

19:10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

19:11 non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

19:12 non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

19:13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

19:14 non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus

19:15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

19:16 non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

19:17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

19:18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

19:19 leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris

19:20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

19:21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem

19:22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum

19:23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

19:24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino

19:25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester

19:26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia

19:27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam

19:28 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

19:29 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo

19:30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

19:31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

19:32 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

19:33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei

19:34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

19:35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura

19:36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

19:37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus

20:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

20:2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum

20:3 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum

20:4 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere

20:5 ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui

20:6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui

20:7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester

20:8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos

20:9 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum

20:10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

20:11 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos

20:12 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos

20:13 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos

20:14 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri

20:15 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite

20:16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos

20:17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

20:18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui

20:19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

20:20 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur

20:21 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt

20:22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi

20:23 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos

20:24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis

20:25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta

20:26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

20:27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

21:1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum

21:2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque

21:3 et sorore virgine quae non est nupta viro

21:4 sed nec in principe populi sui contaminabitur

21:5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras

21:6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt

21:7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

21:8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos

21:9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur

21:10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet

21:11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur

21:12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus

21:13 virginem ducet uxorem

21:14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

21:15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum

21:16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

21:17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo

21:18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso

21:19 si fracto pede si manu

21:20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus

21:21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo

21:22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario

21:23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos

21:24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

22:1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens

22:2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

22:3 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus

22:4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

22:5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus

22:6 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua

22:7 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est

22:8 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus

22:9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

22:10 omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis

22:11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis

22:12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

22:13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

22:14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium

22:15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino

22:16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

22:17 locutus est Dominus ad Mosen dicens

22:18 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini

22:19 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris

22:20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

22:21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

22:22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

22:23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest

22:24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

22:25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea

22:26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

22:27 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino

22:28 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

22:29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

22:30 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus

22:31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

22:32 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos

22:33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

23:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

23:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas

23:3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

23:4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis

23:5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

23:6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

23:7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

23:8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

23:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

23:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

23:11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

23:12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

23:13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

23:14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

23:15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

23:16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

23:17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

23:18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

23:19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

23:20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius

23:21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

23:22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

23:23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

23:24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

23:25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

23:26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

23:27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

23:28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

23:29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

23:30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

23:31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

23:32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

23:33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

23:34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

23:35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

23:36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

23:37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

23:38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino

23:39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

23:40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

23:41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

23:42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis

23:43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

23:44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel

24:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

24:2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter

24:3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris

24:4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini

24:5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas

24:6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues

24:7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini

24:8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno

24:9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo

24:10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite

24:11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan

24:12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus

24:13 qui locutus est ad Mosen

24:14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus

24:15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

24:17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur

24:18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima

24:19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei

24:20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur

24:21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur

24:22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

24:23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

25:1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

25:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

25:3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius

25:4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

25:5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est

25:6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te

25:7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum

25:8 numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem

25:9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

25:10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

25:11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis

25:12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis

25:13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas

25:14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo

25:15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi

25:16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

25:17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

25:18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

25:19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

25:20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

25:21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

25:22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

25:23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

25:24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

25:25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat

25:26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

25:27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

25:28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

25:29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

25:30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo

25:31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum

25:32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi

25:33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel

25:34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

25:35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

25:36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

25:37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

25:38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

25:39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

25:40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

25:41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

25:42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum

25:43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

25:44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt

25:45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

25:46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

25:47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius

25:48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

25:49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

25:50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

25:51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium

25:52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

25:53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

25:54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis

25:55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

26:1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

26:2 custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

26:3 si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

26:4 et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

26:5 adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

26:6 dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

26:7 persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

26:8 persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

26:9 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

26:10 comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

26:11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

26:12 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

26:13 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

26:14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

26:15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

26:16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

26:17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

26:18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

26:19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

26:20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

26:21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

26:22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

26:23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

26:24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

26:25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

26:26 postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

26:27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

26:28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

26:29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

26:30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

26:31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

26:32 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

26:33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

26:34 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

26:35 in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

26:36 et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

26:37 et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

26:38 peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

26:39 quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

26:40 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

26:41 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

26:42 et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero

26:43 quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

26:44 et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

26:45 et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

27:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

27:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium

27:3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

27:4 si mulier triginta

27:5 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

27:6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

27:7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

27:8 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

27:9 animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

27:10 et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

27:11 animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

27:12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

27:13 quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem

27:14 homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

27:15 sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum

27:16 quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

27:17 si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur

27:18 sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio

27:19 quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum

27:20 sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

27:21 quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum

27:22 si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino

27:23 supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino

27:24 in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae

27:25 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

27:26 primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

27:27 quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum

27:28 omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

27:29 et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur

27:30 omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

27:31 si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

27:32 omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

27:33 non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

27:34 haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai.

[zurück zum Register des Pentateuch]


Numeri

1:1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens

1:2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini

1:3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron

1:4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis

1:5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur

1:6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai

1:7 de Iuda Naasson filius Aminadab

1:8 de Isachar Nathanahel filius Suar

1:9 de Zabulon Heliab filius Helon

1:10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur

1:11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis

1:12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai

1:13 de Aser Phegihel filius Ochran

1:14 de Gad Heliasaph filius Duhel

1:15 de Nepthali Ahira filius Henan

1:16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

1:17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine

1:18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra

1:19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai

1:20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

1:21 quadraginta sex milia quingenti

1:22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

1:23 quinquaginta novem milia trecenti

1:24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent

1:25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

1:26 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

1:28 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent

1:29 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti

1:30 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:31 quinquaginta septem milia quadringenti

1:32 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:33 quadraginta milia quingenti

1:34 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:35 triginta duo milia ducenti

1:36 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:37 triginta quinque milia quadringenti

1:38 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:39 sexaginta duo milia septingenti

1:40 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:41 quadraginta milia et mille quingenti

1:42 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

1:43 quinquaginta tria milia quadringenti

1:44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum

1:45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

1:46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta

1:47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis

1:48 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

1:49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel

1:50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur

1:51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur

1:52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum

1:53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii

1:54 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi

2:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2:2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis

2:3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

2:4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum

2:5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

2:6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti

2:7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon

2:8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti

2:9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur

2:10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

2:11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti

2:12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

2:13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti

2:14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel

2:15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

2:16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur

2:17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

2:18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud

2:19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti

2:20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

2:21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti

2:22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis

2:23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti

2:24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur

2:25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

2:26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti

2:27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran

2:28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti

2:29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan

2:30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti

2:31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur

2:32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta

2:33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

2:34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

3:1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai

3:2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar

3:3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur

3:4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo

3:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens

3:6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent

3:7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii

3:8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius

3:9 dabisque dono Levitas

3:10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur

3:11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

3:12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei

3:13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus

3:14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens

3:15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra

3:16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus

3:17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari

3:18 filii Gerson Lebni et Semei

3:19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel

3:20 filii Merari Mooli et Musi

3:21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica

3:22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum

3:23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem

3:24 sub principe Eliasaph filio Lahel

3:25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis

3:26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius

3:27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua

3:28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii

3:29 et castrametabuntur ad meridianam plagam

3:30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel

3:31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem

3:32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii

3:33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua

3:34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti

3:35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur

3:36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent

3:37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus

3:38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur

3:39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia

3:40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum

3:41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel

3:42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel

3:43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres

3:44 locutusque est Dominus ad Mosen

3:45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus

3:46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel

3:47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti

3:48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt

3:49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis

3:50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii

3:51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

4:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

4:2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas

4:3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis

4:4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum

4:5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii

4:6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes

4:7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt

4:8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes

4:9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt

4:10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes

4:11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes

4:12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes

4:13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento

4:14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes

4:15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis

4:16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt

4:17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

4:18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum

4:19 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat

4:20 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur

4:21 locutus est Dominus ad Mosen dicens

4:22 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas

4:23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis

4:24 hoc est officium familiae Gersonitarum

4:25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi

4:26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii

4:27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari

4:28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

4:29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis

4:30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii

4:31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum

4:32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt

4:33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

4:34 recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum

4:35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis

4:36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta

4:37 hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi

4:38 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum

4:39 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis

4:40 et inventi sunt duo milia sescenti triginta

4:41 hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini

4:42 numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum

4:43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis

4:44 et inventi sunt tria milia ducenti

4:45 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi

4:46 omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum

4:47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda

4:48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta

4:49 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus

5:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

5:2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo

5:3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum

5:4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

5:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens

5:6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

5:7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

5:8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

5:9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent

5:10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

5:11 locutus est Dominus ad Mosen dicens

5:12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens

5:13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro

5:14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

5:15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium

5:16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino

5:17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam

5:18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

5:19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi

5:20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

5:21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur

5:22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen

5:23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

5:24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit

5:25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius

5:26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

5:27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

5:28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

5:29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

5:30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt

5:31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare

6:3 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent

6:4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent

6:5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius

6:6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur

6:7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est

6:8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino

6:9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima

6:10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii

6:11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo

6:12 et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius

6:13 ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis

6:14 et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam

6:15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum

6:16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum

6:17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur

6:18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum

6:19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius

6:20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum

6:21 ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae

6:22 locutus est Dominus ad Mosen dicens

6:23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis

6:24 benedicat tibi Dominus et custodiat te

6:25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui

6:26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem

6:27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis

7:1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius

7:2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant

7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi

7:4 ait autem Dominus ad Mosen

7:5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui

7:6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis

7:7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium

7:8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

7:9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris

7:10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare

7:11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris

7:12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda

7:13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso

7:15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:16 hircumque pro peccato

7:17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab

7:18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar

7:19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso

7:21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:22 hircumque pro peccato

7:23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar

7:24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon

7:25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:28 hircumque pro peccato

7:29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon

7:30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur

7:31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:34 hircumque pro peccato

7:35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur

7:36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai

7:37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:40 hircumque pro peccato

7:41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai

7:42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel

7:43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso

7:45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:46 hircumque pro peccato

7:47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel

7:48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud

7:49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:52 hircumque pro peccato

7:53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud

7:54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur

7:55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:58 hircumque pro peccato

7:59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur

7:60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis

7:61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:64 hircumque pro peccato

7:65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis

7:66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai

7:67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:70 hircumque pro peccato

7:71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai

7:72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran

7:73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:76 hircumque pro peccato

7:77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran

7:78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan

7:79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

7:80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

7:81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum

7:82 hircumque pro peccato

7:83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan

7:84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim

7:85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii

7:86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti

7:87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato

7:88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est

7:89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

8:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

8:2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt

8:3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi

8:4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum

8:5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

8:6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos

8:7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint

8:8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato

8:9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel

8:10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos

8:11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius

8:12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis

8:13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino

8:14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei

8:15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel

8:16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos

8:17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi

8:18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel

8:19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium

8:20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi

8:21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis

8:22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est

8:23 locutus est Dominus ad Mosen dicens

8:24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis

8:25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt

8:26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

9:1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens

9:2 faciant filii Israhel phase in tempore suo

9:3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius

9:4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase

9:5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel

9:6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron

9:7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel

9:8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis

9:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

9:10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

9:11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

9:12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt

9:13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

9:14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae

9:15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane

9:16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis

9:17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur

9:18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco

9:19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur

9:20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant

9:21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria

9:22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra

9:23 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi

10:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

10:2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra

10:3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi

10:4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel

10:5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam

10:6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione

10:7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt

10:8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris

10:9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum

10:10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester

10:11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis

10:12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

10:13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi

10:14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

10:15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar

10:16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon

10:17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

10:18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur

10:19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

10:20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel

10:21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum

10:22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud

10:23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

10:24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis

10:25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

10:26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran

10:27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan

10:28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur

10:29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

10:30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum

10:31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster

10:32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi

10:33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum

10:34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

10:35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

10:36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

11:1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

11:2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis

11:3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini

11:4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes

11:5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia

11:6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man

11:7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii

11:8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati

11:9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man

11:10 audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est

11:11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me

11:12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum

11:13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus

11:14 non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est

11:15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

11:16 et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum

11:17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris

11:18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis

11:19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem

11:20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto

11:21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro

11:22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient

11:23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur

11:24 venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum

11:25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt

11:26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum

11:27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris

11:28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos

11:29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum

11:30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra

11:31 ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram

11:32 surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum

11:33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis

11:34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi

12:1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam

12:2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus

12:3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

12:4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi

12:5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent

12:6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

12:7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est

12:8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

12:9 iratusque contra eos abiit

12:10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

12:11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus

12:12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra

12:13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam

12:14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur

12:15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

13:1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan

13:2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens

13:3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus

13:4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina

13:5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur

13:6 de tribu Symeon Saphat filium Huri

13:7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne

13:8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph

13:9 de tribu Ephraim Osee filium Nun

13:10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu

13:11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi

13:12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi

13:13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli

13:14 de tribu Aser Sthur filium Michahel

13:15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi

13:16 de tribu Gad Guhel filium Machi

13:17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

13:18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes

13:19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures

13:20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris

13:21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt

13:22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath

13:23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est

13:24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt

13:25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel

13:26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita

13:27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae

13:28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest

13:29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi

13:30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis

13:31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam

13:32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est

13:33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est

13:34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

14:1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

14:2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

14:3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum

14:4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum

14:5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel

14:6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

14:7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est

14:8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

14:9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

14:10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel

14:11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

14:12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est

14:13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum

14:14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem

14:15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

14:16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine

14:17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens

14:18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

14:19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

14:20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum

14:21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

14:22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae

14:23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

14:24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

14:25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

14:26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

14:27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

14:28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

14:29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

14:30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun

14:31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit

14:32 vestra cadavera iacebunt in solitudine

14:33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

14:34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

14:35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

14:36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala

14:37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

14:38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

14:39 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis

14:40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus

14:41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum

14:42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris

14:43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

14:44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris

14:45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma

15:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

15:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis

15:3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus

15:4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin

15:5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

15:6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin

15:7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino

15:8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas

15:9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin

15:10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

15:11 sic facietis

15:12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos

15:13 tam indigenae quam peregrini

15:14 eodem ritu offerent sacrificia

15:15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae

15:16 locutus est Dominus ad Mosen dicens

15:17 loquere filiis Israhel et dices ad eos

15:18 cum veneritis in terram quam dabo vobis

15:19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino

15:20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

15:21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino

15:22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen

15:23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra

15:24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato

15:25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

15:26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam

15:27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

15:28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi

15:29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes

15:30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

15:31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

15:32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati

15:33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini

15:34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent

15:35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

15:36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

15:37 dixit quoque Dominus ad Mosen

15:38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas

15:39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes

15:40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

15:41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus

16:1 ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

16:2 surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur

16:3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

16:4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

16:5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

16:6 hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

16:7 et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

16:8 dixitque rursum ad Core audite filii Levi

16:9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

16:10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

16:11 et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

16:12 misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

16:13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

16:14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

16:15 iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

16:16 dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

16:17 tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

16:18 quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

16:19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

16:20 locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

16:21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam

16:22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

16:23 et ait Dominus ad Mosen

16:24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

16:25 surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel

16:26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

16:27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

16:28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

16:29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

16:30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

16:31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

16:32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

16:33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

16:34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

16:35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

16:36 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

16:37 praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt

16:38 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel

16:39 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

16:40 ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen

16:41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

16:42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

16:43 Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

16:44 dixitque Dominus ad Mosen

16:45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

16:46 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit

16:47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama

16:48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

16:49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

16:50 reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus

17:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

17:2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae

17:3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

17:4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te

17:5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant

17:6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron

17:7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

17:9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas

17:10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

17:11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus

17:12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus

17:13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

18:1 dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri

18:2 sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii

18:3 excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul

18:4 sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis

18:5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel

18:6 ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius

18:7 tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur

18:8 locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna

18:9 haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum

18:10 in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi

18:11 primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis

18:12 omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi

18:13 universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis

18:14 omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit

18:15 quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias

18:16 cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet

18:17 primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino

18:18 carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt

18:19 omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis

18:20 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel

18:21 filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis

18:22 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum

18:23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt

18:24 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi

18:25 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

18:26 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae

18:27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus

18:28 et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti

18:29 omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt

18:30 dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias

18:31 et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii

18:32 et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini

19:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

19:2 ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum

19:3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium

19:4 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus

19:5 conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis

19:6 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat

19:7 et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam

19:8 sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam

19:9 colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est

19:10 cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo

19:11 qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus

19:12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari

19:13 omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum

19:14 ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus

19:15 vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit

19:16 si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus

19:17 tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas

19:18 in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos

19:19 atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam

19:20 si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus

19:21 erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam

19:22 quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum

20:1 veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco

20:2 cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron

20:3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino

20:4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur

20:5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum

20:6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos

20:7 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

20:8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius

20:9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei

20:10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere

20:11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

20:12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis

20:13 haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis

20:14 misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos

20:15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros

20:16 et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi

20:17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos

20:18 cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi

20:19 dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus

20:20 at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti

20:21 nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel

20:22 cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom

20:23 ubi locutus est Dominus ad Mosen

20:24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis

20:25 tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or

20:26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi

20:27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine

20:28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius

20:29 illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro

20:30 omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas

21:1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam

21:2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

21:3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

21:4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris

21:5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

21:6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

21:7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo

21:8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

21:9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

21:10 profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth

21:11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam

21:12 et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

21:13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

21:14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

21:15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

21:16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

21:17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant

21:18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

21:19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

21:20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum

21:21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

21:22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

21:23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum

21:24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

21:25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius

21:26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon

21:27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon

21:28 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon

21:29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon

21:30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

21:31 habitavit itaque Israhel in terra Amorrei

21:32 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores

21:33 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai

21:34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

21:35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius

22:1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

22:2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

22:3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

22:4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

22:5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

22:6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

22:7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

22:8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

22:9 quid sibi volunt homines isti apud te

22:10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

22:11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

22:12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

22:13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

22:14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

22:15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

22:16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

22:17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

22:18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

22:19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

22:20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

22:21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

22:22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

22:23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

22:24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

22:25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

22:26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

22:27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

22:28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

22:29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

22:30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

22:31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

22:32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

22:33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

22:34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

22:35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

22:36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

22:37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

22:38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

22:39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

22:40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

22:41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

23:1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

23:2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

23:3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

23:4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

23:5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris

23:6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

23:7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

23:8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

23:9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

23:10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

23:11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

23:12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

23:13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

23:14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

23:15 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

23:16 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei

23:17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

23:18 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

23:19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

23:20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

23:21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

23:22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

23:23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

23:24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

23:25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

23:26 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

23:27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

23:28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

23:29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

23:30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras

24:1 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum

24:2 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei

24:3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

24:4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius

24:5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel

24:6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas

24:7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius

24:8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

24:9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

24:10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti

24:11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

24:12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi

24:13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar

24:14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

24:15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

24:16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

24:17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth

24:18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget

24:19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis

24:20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur

24:21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum

24:22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te

24:23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus

24:24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

24:25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit

25:1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab

25:2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum

25:3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus

25:4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel

25:5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor

25:6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi

25:7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione

25:8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel

25:9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines

25:10 dixitque Dominus ad Mosen

25:11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo

25:12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei

25:13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel

25:14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis

25:15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum

25:16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

25:17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos

25:18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor

26:1 postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem

26:2 numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere

26:3 locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant

26:4 a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus

26:5 Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum

26:6 et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum

26:7 hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta

26:8 filius Phallu Heliab

26:9 huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt

26:10 et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum

26:11 ut Core pereunte filii illius non perirent

26:12 filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum

26:13 Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum

26:14 hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum

26:15 filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum

26:16 Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum

26:17 Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum

26:18 istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum

26:19 filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan

26:20 fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum

26:21 porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum

26:22 istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum

26:23 filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum

26:24 Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum

26:25 hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum

26:26 filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum

26:27 hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum

26:28 filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim

26:29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum

26:30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum

26:31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum

26:32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum

26:33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

26:34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum

26:35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum

26:36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum

26:37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum

26:38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum

26:39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum

26:40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum

26:41 hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum

26:42 filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas

26:43 omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum

26:44 filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum

26:45 filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum

26:46 nomen autem filiae Aser fuit Sara

26:47 hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum

26:48 filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum

26:49 Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum

26:50 hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum

26:51 ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta

26:52 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

26:53 istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas

26:54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio

26:55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis

26:56 quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores

26:57 hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum

26:58 hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram

26:59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum

26:60 de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

26:61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino

26:62 fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio

26:63 hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho

26:64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

26:65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

27:1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

27:2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt

27:3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri

27:4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini

27:5 qui dixit ad eum

27:6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant

27:7 ad filios autem Israhel loqueris haec

27:8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas

27:9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos

27:10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius

27:11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi

27:12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel

27:13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron

27:14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin

27:15 cui respondit Moses

27:16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

27:17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore

27:18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum

27:19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine

27:20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel

27:21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo

27:22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi

27:23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

28:1 dixit quoque Dominus ad Mosen

28:2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

28:3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

28:4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam

28:5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

28:6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

28:7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

28:8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

28:9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

28:10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

28:11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

28:12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

28:13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

28:14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

28:15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

28:16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

28:17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

28:18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

28:19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

28:20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

28:21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

28:22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

28:23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

28:24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

28:25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

28:26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

28:27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

28:28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

28:29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

28:30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius

28:31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

29:1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum

29:2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

29:3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem

29:4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem

29:5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi

29:6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino

29:7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

29:8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

29:9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem

29:10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni

29:11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum

29:12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

29:13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

29:14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus

29:15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim

29:16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

29:17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

29:23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis

29:36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

29:37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis

30:1 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat

30:2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus

30:3 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

30:4 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

30:5 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit

30:6 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

30:7 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento

30:8 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat

30:9 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

30:10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent

30:11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento

30:12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

30:13 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

30:14 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

30:15 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

30:16 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius

30:17 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo

31:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

31:2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

31:3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis

31:4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum

31:5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam

31:6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

31:7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt

31:8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio

31:9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt

31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

31:11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis

31:12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho

31:13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra

31:14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello

31:15 ait cur feminas reservastis

31:16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus

31:17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate

31:18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis

31:19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo

31:20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

31:21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi

31:22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum

31:23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur

31:24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis

31:25 dixitque Dominus ad Mosen

31:26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi

31:27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem

31:28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

31:29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt

31:30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

31:31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus

31:32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia

31:33 boum septuaginta duo milia

31:34 asinorum sexaginta milia et mille

31:35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia

31:36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta

31:37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque

31:38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo

31:39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus

31:40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae

31:41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum

31:42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant

31:43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis

31:44 et de bubus triginta sex milibus

31:45 et de asinis triginta milibus quingentis

31:46 et de hominibus sedecim milibus

31:47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus

31:48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt

31:49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit

31:50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

31:51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus

31:52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus

31:53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat

31:54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

32:1 filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus

32:2 venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

32:3 Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

32:4 terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

32:5 precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

32:6 quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

32:7 cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

32:8 nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

32:9 cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

32:10 qui iratus iuravit dicens

32:11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

32:12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

32:13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

32:14 et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

32:15 qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

32:16 at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

32:17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

32:18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

32:19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

32:20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

32:21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

32:22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

32:23 sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

32:24 aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete

32:25 dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster

32:26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad

32:27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

32:28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos

32:29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

32:30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

32:31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

32:32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

32:33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

32:34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer

32:35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa

32:36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

32:37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

32:38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

32:39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius

32:40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

32:41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

32:42 Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

33:1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

33:2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

33:3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

33:4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

33:5 castrametati sunt in Soccoth

33:6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis

33:7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

33:8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

33:9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt

33:10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

33:11 castrametati sunt in deserto Sin

33:12 unde egressi venerunt in Dephca

33:13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

33:14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

33:15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

33:16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

33:17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth

33:18 et de Aseroth venerunt in Rethma

33:19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

33:20 unde egressi venerunt in Lebna

33:21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa

33:22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

33:23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

33:24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada

33:25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

33:26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath

33:27 de Thaath castrametati sunt in Thare

33:28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca

33:29 et de Methca castrametati sunt in Esmona

33:30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth

33:31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan

33:32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

33:33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

33:34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona

33:35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

33:36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

33:37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

33:38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

33:39 cum esset annorum centum viginti trium

33:40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel

33:41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

33:42 unde egressi venerunt in Phinon

33:43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

33:44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum

33:45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad

33:46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

33:47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

33:48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

33:49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

33:50 ubi locutus est Dominus ad Mosen

33:51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

33:52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

33:53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

33:54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

33:55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

33:56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

34:1 locutus est Dominus ad Mosen

34:2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur

34:3 pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum

34:4 qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona

34:5 ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur

34:6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur

34:7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum

34:8 a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada

34:9 ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis

34:10 inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama

34:11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth

34:12 et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu

34:13 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui

34:14 tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse

34:15 id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

34:16 et ait Dominus ad Mosen

34:17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun

34:18 et singuli principes de tribubus singulis

34:19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne

34:20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud

34:21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon

34:22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli

34:23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod

34:24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan

34:25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach

34:26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan

34:27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi

34:28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud

34:29 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan

35:1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho

35:2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

35:3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis

35:4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur

35:5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

35:6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

35:7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

35:8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

35:9 ait Dominus ad Mosen

35:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan

35:11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

35:12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur

35:13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur

35:14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan

35:15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit

35:16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

35:17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur

35:18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

35:19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

35:20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

35:21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit

35:22 quod si fortuito et absque odio

35:23 et inimicitiis quicquam horum fecerit

35:24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata

35:25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

35:26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt

35:27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit

35:28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

35:29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris

35:30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur

35:31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

35:32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt

35:33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

35:34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

36:1 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt

36:2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

36:3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

36:4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

36:5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est

36:6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus

36:7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

36:8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis

36:9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

36:10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum

36:11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui

36:12 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

36:13 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho.

[zurück zum Register des Pentateuch]


Deuteronomium

1:1 haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum

1:2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne

1:3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis

1:4 postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai

1:5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere

1:6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis

1:7 revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten

1:8 en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos

1:9 dixique vobis illo in tempore

1:10 non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae

1:11 Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est

1:12 non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia

1:13 date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes

1:14 tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere

1:15 tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula

1:16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus

1:17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

1:18 praecepique omnia quae facere deberetis

1:19 profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne

1:20 dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis

1:21 vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas

1:22 et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates

1:23 cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis

1:24 qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra

1:25 sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis

1:26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri

1:27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret

1:28 quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi

1:29 et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos

1:30 Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis

1:31 et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum

1:32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro

1:33 qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis

1:34 cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait

1:35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

1:36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum

1:37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc

1:38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli

1:39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam

1:40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri

1:41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem

1:42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris

1:43 locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem

1:44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma

1:45 cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere

1:46 sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore

2:1 profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore

2:2 dixitque Dominus ad me

2:3 sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem

2:4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos

2:5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir

2:6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis

2:7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit

2:8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab

2:9 dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem

2:10 Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe

2:11 quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim

2:12 in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus

2:13 surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum

2:14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

2:15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio

2:16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores

2:17 locutus est Dominus ad me dicens

2:18 tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar

2:19 et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem

2:20 terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim

2:21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis

2:22 sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens

2:23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis

2:24 surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium

2:25 hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur

2:26 misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens

2:27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram

2:28 alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum

2:29 sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis

2:30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides

2:31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam

2:32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa

2:33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo

2:34 cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam

2:35 absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus

2:36 ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis

2:37 absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

3:1 itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai

3:2 dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon

3:3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem

3:4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan

3:5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros

3:6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos

3:7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus

3:8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon

3:9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir

3:10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan

3:11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus

3:12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad

3:13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum

3:14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem

3:15 Machir quoque dedi Galaad

3:16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon

3:17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

3:18 praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti

3:19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis

3:20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis

3:21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es

3:22 ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis

3:23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens

3:24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae

3:25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum

3:26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me

3:27 ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum

3:28 praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es

3:29 mansimusque in valle contra fanum Phogor

4:1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

4:2 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

4:3 oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri

4:4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem

4:5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

4:6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

4:7 nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris

4:8 quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros

4:9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos

4:10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos

4:11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo

4:12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis

4:13 et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis

4:14 mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis

4:15 custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis

4:16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae

4:17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium

4:18 atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis

4:19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

4:20 vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die

4:21 iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis

4:22 ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam

4:23 cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit

4:24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator

4:25 si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis

4:26 testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus

4:27 atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

4:28 ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur

4:29 cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae

4:30 postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius

4:31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis

4:32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est

4:33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti

4:34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis

4:35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum

4:36 de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis

4:37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto

4:38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die

4:39 scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius

4:40 custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

4:41 tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam

4:42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere

4:43 Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse

4:44 ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel

4:45 et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto

4:46 trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto

4:47 possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum

4:48 ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon

4:49 omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga

5:1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete

5:2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb

5:3 non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus

5:4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis

5:5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait

5:6 ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

5:7 non habebis deos alienos in conspectu meo

5:8 non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra

5:9 non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me

5:10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea

5:11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit

5:12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

5:13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

5:14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

5:15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati

5:16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

5:17 non occides

5:18 neque moechaberis

5:19 furtumque non facies

5:20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

5:21 non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt

5:22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi

5:23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis

5:24 ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo

5:25 cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur

5:26 quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere

5:27 tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea

5:28 quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti

5:29 quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum

5:30 vade et dic eis revertimini in tentoria vestra

5:31 tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem

5:32 custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram

5:33 sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae

6:1 haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

6:2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

6:3 audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

6:4 audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est

6:5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

6:6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo

6:7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

6:8 et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

6:9 scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

6:10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti

6:11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

6:12 et comederis et saturatus fueris

6:13 cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

6:14 non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt

6:15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae

6:16 non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

6:17 custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi

6:18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

6:19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

6:20 cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

6:21 dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

6:22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

6:23 et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris

6:24 praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie

6:25 eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

7:1 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te

7:2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum

7:3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo

7:4 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito

7:5 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite

7:6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram

7:7 non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores

7:8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti

7:9 et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes

7:10 et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur

7:11 custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae ego mando tibi hodie ut facias

7:12 si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis

7:13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi

7:14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis

7:15 auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis

7:16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui

7:17 si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas

7:18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis

7:19 plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis

7:20 insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint

7:21 non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis

7:22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae

7:23 dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur

7:24 tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos

7:25 sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui

7:26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est

8:1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris

8:2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non

8:3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

8:4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est

8:5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te

8:6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum

8:7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi

8:8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis

8:9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur

8:10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi

8:11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie

8:12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis

8:13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam

8:14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

8:15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima

8:16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui

8:17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt

8:18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies

8:19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas

8:20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

9:1 audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas

9:2 populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere

9:3 scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi

9:4 ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes

9:5 neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

9:6 scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus

9:7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti

9:8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit

9:9 quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens

9:10 deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est

9:11 cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis

9:12 dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile

9:13 rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit

9:14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit

9:15 cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu

9:16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat

9:17 proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro

9:18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis

9:19 timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice

9:20 adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum

9:21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit

9:22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum

9:23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis

9:24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi

9:25 et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus

9:26 et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti

9:27 recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum

9:28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

9:29 qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento

10:1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam

10:2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca

10:3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus

10:4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi

10:5 reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus

10:6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar

10:7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium

10:8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem

10:9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus

10:10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit

10:11 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis

10:12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua

10:13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi

10:14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt

10:15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur

10:16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius

10:17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

10:18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum

10:19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti

10:20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius

10:21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui

10:22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli

11:1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore

11:2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium

11:3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius

11:4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem

11:5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum

11:6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis

11:7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit

11:8 ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini

11:9 multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem

11:10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae

11:11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias

11:12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius

11:13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

11:14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum

11:15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini

11:16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos

11:17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis

11:18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate

11:19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

11:20 scribes ea super postes et ianuas domus tuae

11:21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae

11:22 si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei

11:23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt

11:24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri

11:25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis

11:26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem

11:27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

11:28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

11:29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal

11:30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul

11:31 vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam

11:32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro

12:1 haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris

12:2 subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum

12:3 dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis

12:4 non facietis ita Domino Deo vestro

12:5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis

12:6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium

12:7 et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester

12:8 non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur

12:9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis

12:10 transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis

12:11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino

12:12 ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

12:13 cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris

12:14 sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi

12:15 sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes

12:16 absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes

12:17 non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum

12:18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam

12:19 cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra

12:20 quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua

12:21 locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet

12:22 sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur

12:23 hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus

12:24 sed super terram fundes quasi aquam

12:25 ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini

12:26 quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus

12:27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris

12:28 observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui

12:29 quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum

12:30 cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam

12:31 non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne

12:32 quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas

13:1 si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum

13:2 et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis

13:3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra

13:4 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis

13:5 propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui

13:6 si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui

13:7 cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae

13:8 non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum

13:9 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum

13:10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

13:11 ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

13:12 si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

13:13 egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

13:14 quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam

13:15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora

13:16 quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius

13:17 et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis

13:18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui

14:1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

14:2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram

14:3 ne comedatis quae inmunda sunt

14:4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

14:5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

14:6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

14:7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

14:8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

14:9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite

14:10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

14:11 omnes aves mundas comedite

14:12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

14:13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum

14:14 et omne corvini generis

14:15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum

14:16 herodium et cycnum et ibin

14:17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem

14:18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

14:19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

14:20 omne quod mundum est comedite

14:21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae

14:22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos

14:23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

14:24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare

14:25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

14:26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

14:27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

14:28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas

14:29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

15:1 septimo anno facies remissionem

15:2 quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini

15:3 a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem

15:4 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

15:5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est

15:6 fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur

15:7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum

15:8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris

15:9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

15:10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

15:11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

15:12 cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum

15:13 et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris

15:14 sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi

15:15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi

15:16 sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat

15:17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies

15:18 non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis

15:19 de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium

15:20 in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua

15:21 sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo

15:22 sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo

15:23 hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam

16:1 observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte

16:2 immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

16:3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae

16:4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane

16:5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi

16:6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto

16:7 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua

16:8 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

16:9 septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris

16:10 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui

16:11 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

16:12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt

16:13 sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas

16:14 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt

16:15 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia

16:16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

16:17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

16:18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

16:19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

16:20 iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

16:21 non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui

16:22 nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus

17:1 non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui

17:2 cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius

17:3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi

17:4 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel

17:5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur

17:6 in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium

17:7 manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

17:8 si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

17:9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem

17:10 et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te

17:11 iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram

17:12 qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel

17:13 cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia

17:14 cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes

17:15 eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

17:16 cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

17:17 non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera

17:18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus

17:19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt

17:20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

18:1 non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent

18:2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis

18:3 hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum

18:4 primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione

18:5 ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum

18:6 si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus

18:7 ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino

18:8 partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur

18:9 quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium

18:10 nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus

18:11 ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem

18:12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo

18:13 perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo

18:14 gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es

18:15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

18:16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar

18:17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti

18:18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

18:19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

18:20 propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur

18:21 quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus

18:22 hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum

19:1 cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus

19:2 tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem

19:3 sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere

19:4 haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur

19:5 sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet

19:6 ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur

19:7 idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas

19:8 cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est

19:9 si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis

19:10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus

19:11 si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus

19:12 mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur

19:13 nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi

19:14 non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam

19:15 non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum

19:16 si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis

19:17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis

19:18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium

19:19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui

19:20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere

19:21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

20:1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti

20:2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum

20:3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos

20:4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo

20:5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam

20:6 quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio

20:7 quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam

20:8 his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est

20:9 cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit

20:10 si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem

20:11 si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo

20:12 sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam

20:13 cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii

20:14 absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi

20:15 sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es

20:16 de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere

20:17 sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

20:18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum

20:19 quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum

20:20 si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat

21:1 quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus

21:2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum

21:3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere

21:4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae

21:5 accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur

21:6 et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est

21:7 et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt

21:8 propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis

21:9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus

21:10 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris

21:11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem

21:12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues

21:13 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua

21:14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam

21:15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus

21:16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae

21:17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita

21:18 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit

21:19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii

21:20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis

21:21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat

21:22 quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo

21:23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem

22:1 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo

22:2 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat

22:3 similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam

22:4 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo

22:5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec

22:6 si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis

22:7 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore

22:8 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente

22:9 non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur

22:10 non arabis in bove simul et asino

22:11 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est

22:12 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris

22:13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit

22:14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem

22:15 tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt

22:16 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit

22:17 inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis

22:18 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum

22:19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae

22:20 quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas

22:21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui

22:22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel

22:23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa

22:24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

22:25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus

22:26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est

22:27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam

22:28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit

22:29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae

22:30 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius

23:1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

23:2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

23:3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

23:4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

23:5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

23:6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum

23:7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

23:8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

23:9 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

23:10 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

23:11 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

23:12 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

23:13 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

23:14 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

23:15 non trades servum domino suo qui ad te confugerit

23:16 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

23:17 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel

23:18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

23:19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

23:20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

23:21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

23:22 si nolueris polliceri absque peccato eris

23:23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

23:24 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

23:25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

24:1 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua

24:2 cumque egressa alterum maritum duxerit

24:3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit

24:4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam

24:5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua

24:6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi

24:7 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui

24:8 observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite

24:9 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto

24:10 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas

24:11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit

24:12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus

24:13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo

24:14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est

24:15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum

24:16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur

24:17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum

24:18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem

24:19 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum

24:20 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae

24:21 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae

24:22 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem

25:1 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis

25:2 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus

25:3 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus

25:4 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas

25:5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui

25:6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel

25:7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere

25:8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere

25:9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui

25:10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati

25:11 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius

25:12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia

25:13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus

25:14 nec erit in domo tua modius maior et minor

25:15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

25:16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam

25:17 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto

25:18 quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum

25:19 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris

26:1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa

26:2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius

26:3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis

26:4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui

26:5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis

26:6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

26:7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias

26:8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

26:9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem

26:10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo

26:11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est

26:12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur

26:13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

26:14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi

26:15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti

26:16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua

26:17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio

26:18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius

26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est

27:1 praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie

27:2 cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

27:3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis

27:4 quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

27:5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit

27:6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo

27:7 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo

27:8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide

27:9 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui

27:10 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi

27:11 praecepitque Moses populo in die illo dicens

27:12 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin

27:13 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim

27:14 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce

27:15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

27:16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen

27:17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen

27:18 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen

27:19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

27:20 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen

27:21 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen

27:22 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen

27:23 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen

27:24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

27:25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

27:26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen

28:1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra

28:2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris

28:3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro

28:4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum

28:5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae

28:6 benedictus eris et ingrediens et egrediens

28:7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua

28:8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis

28:9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius

28:10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te

28:11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi

28:12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies

28:13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris

28:14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

28:15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te

28:16 maledictus eris in civitate maledictus in agro

28:17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae

28:18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum

28:19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens

28:20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

28:21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam

28:22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas

28:23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea

28:24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris

28:25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae

28:26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat

28:27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas

28:28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis

28:29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te

28:30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam

28:31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

28:32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua

28:33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

28:34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui

28:35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

28:36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

28:37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus

28:38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt

28:39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus

28:40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt

28:41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem

28:42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet

28:43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior

28:44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam

28:45 et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi

28:46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum

28:47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam

28:48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

28:49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis

28:50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo

28:51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat

28:52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus

28:53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus

28:54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo

28:55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

28:56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus

28:57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

28:58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

28:59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

28:60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi

28:61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat

28:62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

28:63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

28:64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

28:65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam

28:66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae

28:67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis

28:68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

29:1 haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb

29:2 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

29:3 temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia

29:4 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem

29:5 adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt

29:6 panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester

29:7 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos

29:8 et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse

29:9 custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis

29:10 vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel

29:11 liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas

29:12 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum

29:13 ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

29:14 nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo

29:15 sed cunctis praesentibus et absentibus

29:16 vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes

29:17 vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant

29:18 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem

29:19 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

29:20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo

29:21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur

29:22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus

29:23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo

29:24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa

29:25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti

29:26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi

29:27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt

29:28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

29:29 abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius

30:1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

30:2 reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua

30:3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

30:4 si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

30:5 et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui

30:6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

30:7 omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur

30:8 tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie

30:9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis

30:10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

30:11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum

30:12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus

30:13 neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est

30:14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum

30:15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

30:16 ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

30:17 sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis

30:18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam

30:19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

30:20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis

31:1 abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel

31:2 et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum

31:3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus

31:4 facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eos

31:5 cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobis

31:6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te

31:7 vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides

31:8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas

31:9 scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus Israhelis

31:10 praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum

31:11 convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis

31:12 et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius

31:13 filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam

31:14 et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii

31:15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu tabernaculi

31:16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo

31:17 et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala

31:18 ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos

31:19 nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel

31:20 introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum

31:21 postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum

31:22 scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel

31:23 praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum

31:24 postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit

31:25 praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens

31:26 tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio

31:27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero

31:28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram

31:29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum

31:30 locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit

32:1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei

32:2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina

32:3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro

32:4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

32:5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa

32:6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

32:7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi

32:8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel

32:9 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius

32:10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

32:11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

32:12 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus

32:13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

32:14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

32:15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

32:16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt

32:17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum

32:18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui

32:19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae

32:20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

32:21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

32:22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

32:23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis

32:24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

32:25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene

32:26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

32:27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

32:28 gens absque consilio est et sine prudentia

32:29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

32:30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

32:31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

32:32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi

32:33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile

32:34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

32:35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

32:36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

32:37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam

32:38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant

32:39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

32:40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum

32:41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

32:42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

32:43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui

32:44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun

32:45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel

32:46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius

32:47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam

32:48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens

32:49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte

32:50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

32:51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel

32:52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel

33:1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam

33:2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex

33:3 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius

33:4 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob

33:5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel

33:6 vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero

33:7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit

33:8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis

33:9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

33:10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum

33:11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant

33:12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet

33:13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente

33:14 de pomis fructuum solis ac lunae

33:15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum

33:16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos

33:17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

33:18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis

33:19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

33:20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem

33:21 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel

33:22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan

33:23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit

33:24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum

33:25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua

33:26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes

33:27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

33:28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore

33:29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

34:1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

34:2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

34:3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor

34:4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

34:5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

34:6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem

34:7 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt

34:8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

34:9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

34:10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

34:11 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

34:12 et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel.


[zurück zum Register des Pentateuch]

[zurück zum Gesamtregister der Vulgata]

[zurück zur Gesamtübersicht elektronischer Bibelausgaben]

[Fortsetzung]

Letzte Änderung: 10.01.2001